02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

227 BPISTOLAB 3266-3268 228

titras addantur, te obsecro, pastor vigilantissime, ut

vel brevissimam epistolam ad illos mittas, ut quum

primum convenerint, eos denuo obsecrem tuis Uteris

et nomine ad hanc rem promovendam. Hoo

tantum ab illis petes ut in congregandis Hispanis,

qui ad me confugerint persequutionis causa, mihi

suppetias ferant. Si ad eos scribere decreveris poteris

huic tabellario literas committere, tuto enim

ad me pervenient illius opera. Si autem aliter

agendum arbitraberis, obsecro ne graveris vel brevissimum

responsum ad me mittere. Vale, vir eximie,

et me Christo tuis precibus commenda. Burdigalae

27. octobris.

Quia tabellarium inveni ad iter iam accinctum

non potui domum reverti ut illi darem pecuniolas

quasdam quas a fratre tuo accepi quum hue me

conferre dostinavi. Proprium enim domicilium nunc

est meum Adurae, 4 ) illic accepi provinciam moderandi

collegium illius urbis, ut poteris a tabellario

accipere. Iterum vale.

Tibi ex animo deditissimus

Antonius a Corro, alias Bellerrive. 5 )

3367.

THENAUDUS 1 ) CAL VINO.

Nuntiat se uxorem duxisse vel, ut ipsius verbis

utamur, capistrum maritale induisse.

(Ex antographo Cod. Genev. 113, fol. 45.)

Clari88imo viro et celeberrimo sacrarum literarum

interpreti D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis

pastori fidelissimo patri suo in Christo observando.

Genevae.

4) Aire sur VAdour (JDép. des Landes).

5) De autore etiam haec habe: Pridie Natal. 1563 ad

Cassiod. Beinam scribit de typographia in Castro qùodam

Seginae Navarrae eondenda, ubi Biblia hispaniee edi possent.

Impressa legiiur ep. in Brève snmario de Indnljenzias por el

Dr. Iuan. Perez. En Âpendize: una carta de Ant. del Corro.

Madrid 1862. (Reformistas antiguos espaOoles n. 18.) Serioribus

temporibus in eceîesia gallica male audisse videtur. In

Actis synodi nat. Vertueil 1567 nomen eius inseriptum est

an Rôle des coureurs: Les églises sont averties de ne pas recevoir

aux fonctions dn S. ministère nn certain Espagnol que

Von nomme Ant. de Coro dit Bellariva jusqu'à ce qu'il se soit

justifié des crimes dont il est accusé par l'église de London.

(Aymon I. 78. Quae tarnen verba omittit Quickius.) Etiam

Beza (Ep. 59) de pluribus eum impetit.

8267.1) N. 2426.

Gratiam et paoem a Domino nostro. Amen.

Raras quidem me ad te dédisse iam fere a

biennio literas fateor, clarissime ac in Christo colendissime

pater, idque factum esse arbitror partim

quia meus carissimus collega Petrus Statorius earum

rerum quae hie agebantur Iliadem semper ad te

scripserit, partim etiam quod me valde pigrum ac

ignavum in scribendo profiteri non verear. Nunc

mihi argumentum ad te scribendi datum esse gaudeo.

In primis itaque, vir clarissime, quum animadverterem

diu multumque in hac Sparta, quam

hic nacti sumus, ornanda mihi immorandum esse,

nihil antiquius habui quam ut me, quum primum

fieri posset, carnis tentationibus, mundi ac patriae

illccebris liberarem. Biennium enim et amplius

propter bibliorum versionem in Polonia mihi agendum

esse videbam. 2 ) Quare et D. Lismanmi et aliorum

amicorum consilio fretus animum ad uxorem

ducendam attuli. Heros itaque noster, s ) vir in utraque

fortuna magnanimus, oonstans ac fortissimus,

ubi [id] a nostris intellexisset, pro ea singulari benevolentia,

qua me cum uxore sua complectitur e suo

gynaeceo piam nobilem ac cultissimis moribus praeditam

tradidit. Nos igitur, Deo auspice, maritale

capistrum induimus, huius autem rei te certiorem

facere volui, ne vel levissimus quidem apex mearum

actionum te lateat. Fuisset fortassis satius me in

natali solo, aut ex patria uxorem duxisse, sed Dominus

Deus qui consilia humana regit ac moderatur,

ita voluit, ac ab aeterno sic disposuit ut Biturix cum

Polona foedus iniret. Faxit ut novum ac valde mihi

musitatum genus vitae istud Dominus Deus féliciter

ac fauste vertat. Nihil de meis privatis rebus

nedum de publicis ad te scribam quoniam haec fusissime

a nostro Statorio tibi prescripta esse perbene

novi. Quare quid nobis agendum sit in tantis

monstrorum procellis, si placet, significato, et tum

tuum tanquam oraculum sequemur consilium. Dominus

Deus te ad ecclesiae suae utilitatem quam diutissime

incolumem oonservare velit 29. Octobris

1560. Pinozovia.

2) N. 3098.

3) Badeivilius.

Tuus tibique semper addictissimus.

Ioannes Thenaudus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!