02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

479 EPISTOLAE 3404—3406 480

Heri acoepimus literas ex Anglia Londini datas

22. Aprilis. Ex his intelligimus res religionis per

Dei gratiam habere satis recte. Regina serenissima

maritum nondum habet ullum. Scribitur quidem

adesse legatio serenissimi regis Sueciae, 4 ) sed de

nuptiis nibildum certi haberi. Scotia universa reoepit

evangelium, et sunt res regnorum istorum

pacatae satis. Deus adaugeat ipsis suam gratiam.

De comitiis Basiliensibus nihil prorsus scribere

possum. 5 ) Legatus enim noster nondum rediit.

Intelligetis omnia proeul dubio quae décréta fuerint

ex Bernatibus. Argentinae reddita sunt templa,

summum et S. Petri, 6 ) Christo et praedicationi

evangelii. Vocati sunt oinnes ministri et professores

a magistratus deputatis, indicatum concionatoribus

severiter ne posthac Zwinglii, Oecolanipadii aut

Calvini nomen proscindant pro concione publioa, neve

posthac ecclesiastici conventus, in quibus consultandum

sit de negotiis ecclesiae, agantur a paucis concionatoribus

sed ab omnibus pastoribus, diaconis,

professoribus et senioribus, id est, deputatis senatoribus.

Scitis enim quas turbas excitarit D. Marbachius

contra D. Zanphum 7 ) in causa coenae, maxime

vero liberi arbitrii et praedestinationis etc.

Unde speramus, Dei gratia succisos esse ipsi nervös

malorum consiliorum. 8 ) Dominus compescat turbulenta

ilia ingénia.

Wittemberga rediit superioribus diebus alumnus

ecclesiae Schaffhusianae. Is exposuit nobis

quantas excitent turbas Ihenenses in Saxonia, et

quod Wittembergensis et Lipsensis * soholae se non

amplius opponant nobis, quemadmodum soliti sunt

hactenus. Utinam vero sincere tandem nobiscum

consentiant. Yalete, colendissimi domini et fratres

carissimi, et condonate mihi quod singulis singulas

non scribo literas. Vix has exarare potui. Nam

qui vestras mihi offerebat sub vesperam offerebat,

significans se matutinis horis discessurum. Iterum

iterumque valete. Dominus benedicat vobis vestrisque

laboribus. Rescribite, oramus, quando id commodo

vestro nullaque molestia fieri potest: alioqui

enim nolumus labores cumulare laboribus. Tiguri

29. Man 1561.

Vester ex animo totus

H. Bullingeru8.

Quod ' tu, mi domine et frater Calvine, de legato

Regis scribis, id ipsum iudico et ego, virum

4) N. 3338. 3352.

Ö) Nihil ibi effectitm, imo negotium ad m. Augtistum

remissum ut dermo discuteretur. ÇRuchat VI. 584.)

6) Iunioris seil. Nam aedes S. Petri senioris evangeiieis

ipso etiam Interim régnante coneessum fuerat.

lyCf. N. 3391.

8) Haee pauca in eodice cancellata, a Beza puta, qui

«aetera prelo destinabat.

esse optimum et causae Christi faventem, sed interim

Regis legatum. Utamur ergo eo et eius opera

ut fidelis, sed adhibeamus interim prudentiam,

orantes Dominum ut ipse res nostras gubernet

semper. 9 )

Salutabitis amicissime meo omniumque symmystarum

meorum nomine omnes fratres et symmystas

vestros, praeterea amioos, ut Budaeum, Ionvilleutn,

Badium, Crispinum et reliquos notos. Amemus nos

mutuum in Christo ut is nobis semper benedicere

pergat. Festinavi ut relegere quae scripseram non

licuerit. Omnia ergo haec benigne excipite. Spero

Christophorum Tretium Polonum superioribus diebus

meas vobis tradidisse literas. Curiae Rhaetorum

sub principium lunii conscripta et convocata est

omnium pastorum synoduB.

I

3405.

STURMIUS OALVINO.

Habet nonnulla ad res GaWcas spedantia. Turn

etiam de ministris ArgetAoratensibus Lutheranismo addiäis

tradit quo pado ipsi et amicis, vel invito magistratu,

negotium facessant.

(Ex antographo Cod. Goth. 405, fol. 2.)

Clarissimo doctissimo optimo viro D. Ioanni

Calvino theologo amico observando. Genevae.

Qui has tibi reddidit, vir clarissime, Iacobi

Megii 1 ) frater est, illius qui superiore hyeme apud

te istic fuit. Quanta sit autoritas Regis Navarrae

in aula, non satis nobis constat: certe creditoribus

Germanis nulla adhuc in parte est satisfactum.

Neque enim obulus adhuc datus est, nëque responsum

est, neque de summa pecuniae, nëque de pecuniae

huius ullo früctu. Hic ei quid potes, rogo

fac aliquid quod laetari * possit.

Nos hic, dum arbitri esse volumus et componere

litem inter theologos nostros et D. Zanchum,

parum gratiae a theologis reportamus, imo pro inimicis

habemur. 2 ) Opinor te vidisse praefätionem

9) De toto hoc commette idem dicendum.

3406; 1) Vide Sturmii literas m. lanuario seriptas.

2) Sturmius hae de causa Bipontum, Heidelbergam et

Tabernas adiit. In hac enim urbe dux Wirtembergensis cum

Guisio conferebat. IbiBrentius ei obvius mirari se dixit cum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!