02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

583 EPISTQLAE 3462—3464 584

puro cultu excepte. Christus plene novit quam ex

animo Régi ao regno bene. velim, ut nullam concionem

habeam in qua precationem non petam pro

Rege fieri. Interea audio spargi de me quod tante

Régi homuncio coner incommodare ac negotia regia

impedire, praecipue tarn sanctum institutum. Non

miror ita loqui tam aperte in veritatem, quando

video mihi palam obiici, quod cultum Dei ac fidem

Christi destruere contendam, ubi totus sum ut pure

colatur Deus spiritu sane et veritate, tota in Christum

collocetur fiducia, prout Christus ipse docuit.

Si in gratiam fratrum et afflictorum quos novi pios

rogavi ut Regem amice obsecrarent ne pietatis hostibus,

quiquum actores sint sunt et iudices, tantum

sinerent * in pios, qui hostes non habent iniquiores

quam eos coram quibus causam diount: rem omnem

ita attemperaret ne quid in Deum fieret unde

ira Dei inflammaretur. Deus novit me aliud non

quaesivisse, quam ut Rex quam optime secundum

voluntatem Dei ageret omnia et fratribus consuleretur.

Frater 3 ) qui cum lacrymis audiebat quam

misère in Provincia divexarentur pii, quum aliud

non posset, post sanotas preces ao pias literas ad

afflictos, ut patienter ferrent omnia, alieni ab omni

affectu vindiotae precarentur pro hostibus, gladio

et potestati essent môrigeri, tantum Christum et

evangelium non negarent, Germanos fratres invisit,

si qua posset miseris commode adesse. Quae proposuerit

ad te mitte, quid a Germanis petierit: libellum

supplicem Régi, ut oonvenerant, per Germanos

porrigendum. Una videre potes si aliquid sit

quod non sit pium, et si contendatur in re aliqua ut

Régi vel regno aliquid detriment! contingat Utinam

qui aliud non oupiunt quam opes congerere,

quique ut damnatorum substantias occupent inique

pios deferunt, praeter mortem et ignés aliud non

habentes in ore, tam faverent commodis regiis, tam

ex animo Régi ac regno bene vellent quam nos,

qui dispendio omnium cuperemus id quod est optimum

Regem possidere, ac Deum pro Gallis, Rege

et regno stare: quo protectore nullus hostis neque

domi neque foris quidquam posset, verum sapientia

Dei Regem agens vere Regem ac regnare faceret.

Nam ubi sapientia coelestis non regit omnia, non

potest non turbulentum et miserum esse regnum.

Qui Solomoni sapîentiam dédit qua regnavit splendore,

magnificentia, pace et aequitate supra caeteros,

is Régi hanc largiatur cum pietate Davidis, aequitate

Iosaphat, sancto affectu Ezechiae ac pectore

Iosiae, sic ut pietate nulli cedat, sed sit posteris

verum pietatis et aequitatis exemplum, pure ac

sanote vivons cum populo sibi crédite.

Articulus de ooena placet, nec aliter sensit aut

3) De se ipso loqni videtnr (iSj'mfer). 8463.1) Comp. N. 3417.

docuit sinceruB verbi adnunoiator. Quis sanae mentis

unquam negavit Christum praesehtem esse dum

coena peragitur a piis, quum nusquam conveniant

in nomine Iesu oredentes quin médius sit Christus,

ad quem per patrem trahimur fide conversationem

in coelis habentes, ubi Christum credimus et quaerimus

dextram assidentem patris? Came saginamur

ac lautissimo potu sanguinis Christi: mens

laeta gestit dum firma fide verbum Domini audit

et credit Christum in mortem pro nobis traditum,

ac in memoriam revocat tam immensum beneficium

Christi coenam celebrando. Non ignoravi qua ratione

quod auditur oreque hominis profertur verbum

Domini dicatur, ac fibellus corruptioni obnoxius

sancta scriptura : sed affectus fecit ut qui idem sentiebant

se non intelligerent, altero plus satis visibilibus

quae pereunt plus per aestum mentis tribuente.

Semper noxiae fuerunt verborum pugnae,

dum syllabas et voces non secus quam praestigiatores

observamus, et non mentem ac sensum Domini,

qui faxit ut firma sit cum omnibus concordia,

nec aliam coenam pii recipiant, aut aliam in pane

Christi aut praesentiam aut exsistentiam quam dum

ab apostolis sumeretur porrigente Christo: cessentque

omnia quae invertunt et obscurant tam rectam

et claram institutionem, quae impiis nihil minus

quam Christi coena, nihil minus habent quam Christum:

tantum habent et sumunt iudicium pro spiritu

vivificante sanctaque manducatione camis Christi,

quae ut fide tantum fit sic solis contingit oredentibus,

qui unum corpus sunt, proinde neminem huius

coenae participent contemnere vel sine officio praeterire

debent qui Christi sunt. Ideo Christi ovioulas

luporum faucibus expositas, iuxta gratiam tibi

a Domino datam, dabis operam ne sic diripiantur

ac devorentur. Christus te suo agat spiritu, tam

insigni te donans fide, ut merit» cum oenturionis

commendetur, quod tanta ne in Israel quidem sit

inventa.

3463,

L'ÉGLISE DE MONTPELLIER A CALVIN.

Demande de pasteurs pour différentes localités

des environs de la vïtte. *)

(Autographe de la Bibliothèque de Genève MS. 196, fol. 168.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!