02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

61 1560 APRIL. 62

giis apud Christum sedulp iuvemus, ne lento hoc

morbo camis infirmitate fatiscat, sed spiritus virtute

suflultus oonstanti tolerantia exitum suum

magno cum gaudio exspectet.

Bene vale, praestantissime vir, incomparabilis

Iesu Christi minister totiusque familiae christianae

decus et columen, amice ac frater sincerissime,

mihique supra caeteros omnes mortales colende.

Dominus te spiritu anima et corpore valentem et

integrum sine reprehensione in adventu Christi

custodiat. Vitoduri xx. Aprilis 1560.

Salveat amantiss. Michael

Boseins archigrammateus vester.

Ambrosius Blaurerus

vere tuus si quisquam alius.

Significa quot Galti istinc

discesserint : nam esse aliquot

mil lia affirmant.

3184.

CALVINUS SCHENCKIO. »)

In Lutheranos mvehitw et Avgustae.et ubique

terrarum twmidtus movenks, et atttor ei est ut ab

eorum coena abstineat.

(Mann scripta non exstat. Ed. Beza, sed Sohenokii nomine

snppresso Gen. p. 225, Lans. p. 478, Hanov. p. 536, Chouet.

p. 307, Amst. p. 140.)

Nihil de Saxonicis doctoribus narras, optime

frater, quod non ubique plus satis tristi experientia

notum Bit. Quascunque enim occupant ecclesias,'

non stolida modo confidentia, sed truculento etiam

fastu pessundant. Genuit, fateor, Viteberga pios

quosdam et cordatos homines: sed maior pars genuinam

Luiheri imaginem se referre putat, si pro

animi magnitudine, qua praeditus fuit vir ille, natu

arrogantiae turgeat. Idem et Ierosolymae olim

contigit, quum sub apostolis illic maxime vigeret

familia commigrayit. Ibi give apoplexia sive paralysi correptus,

postqnam aliquot menses decnboisset vitam finivit aetatis

64, salntis 1561 anno.

3184.1) Nomen viri nihil eunctati reponimus, tatenU Beza,

quum haec evidenter ad N. 3171 respondeat. Ibi enim talia

proponuntur ad quae tarn Noster hie respicit. Cf. etiam

Sehenckii ep. prid. Non. Matas daiam.

ac floreret pietas: quia nulla infestiores ecclesiis

gentium hostes fuerunt, quam qui inde profecti

Iacobi et aliorum discipulos se iactabant. Non

quod immodico studio, ut saepe fieri solet, addicti

forent magistris quorum nomine superbiebant, sed

ut fallaci praetextu obruerent veros omnes et sinceros

doctores. Sic Lutheri simiae (paucos enim

reliquit imitatores) Wittebergae nomen crepando,

nisi protinus deditio fiat in eorum verba, ubique

ingentes movent tumultus. Quum editus esset

ecclesiae nostvae cum Tigurina consensus, nihil

minus timebam, quam ut inde pugnandi materiam

arriperet Westphalus. Tunc in certamen coactus

descendi, ut bestiae ferociam compescerem. Postea

miratus sum plurimos simili rabie esse infectos.

Sic tarnen eorum non modo inscitiam, sed improbas

calumnias detexisse mihi videor, ut eorum fastum

et putidam vaniloquentiam merito despiciant quicunque

sunt mediocri iudicio praediti. Et sane

non dissimulant sibi non nisi in tyrannica violentia

l-esiduam spem esse. Quod modeste bonam causam

tueris, et sedulo caves ne vestris dissidiis turbetur

ecclesia, laudo et tibi gratulor, modo vicissim cordate

sustineas eorum pertinaciam, ut maneat in suo

gradu Dei Veritas, quam stultorum vel amentiae

vel 8uperbiae tantillum eedere fas non est. Libenter,

si daretur facultas, vel ita ferret occasio, tibi

arma suggererem: verum si Institntionem proximo

editam legere non graveris, reperies, nisi fallor,

in 17. cap. lib. 4. non poenitendum subsidium.

Porro quod me consulis, an tibi sacram Christi

coenam ex eorum manibus sumere liceat quibus

haeretici sumus, quia negamus Christi carnem dentibus

atteri: quanquam mali exempli rem esse

video, si quis a coena abstineat, perversae tarnen

atque adeo perfidae simulationis esset, accepte concordiae

symbolo, falsum illud et absurdum commentum,

quod exitialibus praestigiis fidei principia

evertit, vel tacite approbare, nisi clara et ingenua

praecedat sanae doctrinae confessio. Nihil igitur

melius fore arbitror, quam si libère palamque testeris,

te eorum culpa a coenae participatione prohiber^

quia puram et genuinam Christi doctrinam

non admittunt. Beea noster te plurimum salutatV

Velim etiam ornatissimo viro Doctori N. 2 ) eiusque

filio plurimam meis verbis salutem dicas. Vale,

eximie vir et integerrime frater. Dominus te spiritu

suo semper gubernet, praesidio tueatur et labores

tuos benedicat. Genevae, xxii. Aprilis 1560.

2) Coniicimus nomen fuisse Gereonis Seyleri qui a.

1563 obiii.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!