02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

57 1560 APRIL. 58

D. Franciscus le Gauy 2 ) mihi significant

ioBtium 3 ) libertatis alicuius apertum esse in ditione

regis Navarrae et ea de re literas attullisse ad

D. Pierium; obsecro ut aliquid laboris impendas

diligenter perquirendo a dicto D. Francisco quae sit

haec commoditas et ante illius profectionem alloquaris

D. Pierium ut si aliquando aliquis nostrum

ex tuo consilio illuc voluerit proficiaci, quo sit eundum

sciat. Yale, pater amantissime. Lausannae

19. Aprilis.

Tuus ex animo

Antonius Del Oorro.

3183.

BLATTRERITS CALVINO.

Multus est in efferendis Calvini laudibus cui recuperatam

valetudinem gratulatur, vitae discrimen

vero ipsius ecclesiae futurum fuisse asserit. Por'ro

varia publica et privata negotia attmgit, Galliae

motus, piorum tristem sortem, Sabaudicum foedus,

Volmarii morbum, maxime vero Lutheranismum Augustanis

mdkstum.

(Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 77.)

D. Ioanni Calvino summo nostri saeculi theologo

Genevensis ecclesiae antistiti fidelissimo domino

amico cumprimis observandojEratrique suo carissimo.

8. Exspectatissimas literas ') tuas incredibili

tandem gaudio accepi, mi valdeque colende carissimeque

in Domino frater, pro quibus utinam esset

unde vicissim te in Christo exhilarare possem.

Quod quum omnino iam, adeoque porro quoque

(quod vereor sane) nequeam, hunc ipsum fidelium

votorum meorum suspiriis perpetuo interpellabo, ut

pectus tuum spiritus sancti sui gaudio, quod pars

et quidem praecipua regni Dei est, largiter imbuat

ac dilatet, utinde tibi totnegotiis distento, tot molestiis

macerato, tot tentationibus et periculis a dextris et sinistris

obiecto, actantumnonenecto, perpétua scaturiat

spiritus alacritas, simul et corpusculo vires, quo

ferendis et superandis iis par esse magno ecclesiarum

Christi commodo possis et nomen ipsius per

te in mundo quam latissime glorificetur.

2) (lege: le Gnay) alias Bois-Normand (N. 3030). Hist,

eeel I. 155. 324. 822.

3) ». e. ostinm.

3188.1) N. 3161.

Quae ad propositam tibi a me quaestionem 2 )

prudenter sane vereque theologice respondisti sie

mihi fuerunt satis ut nihil praeterea desiderem.

Et quanquam prius etiam ita sentiebam, multo

tarnen nunc sum confirmatior postquam te quoque,

cui nihil non in id genus argumentis tribuo, huic

sententiae accinere intellexi, ut nihil dicam quod

nonnullorum etiam, quae hanc constabiliunt et ego

prius non satis animadverteram, erudite me ac fide-

Hter admonuisti, quo nomine magnam omnino tibi

gratiam habeo.

Verum, mi optatissime frater, anime mi, quam

mihi doluit, quam me confecit et praecordia mea

propemodum lancinavit, quod 'de adversa tua valetudine

et largo isto sanguinis tui ex pulmonibus

profluvio scripsisti: praesertim quum paulo post ab

aliis etiam prorsum te pulmonarium esse, et venam

quandam in pulmone nimia agitatione diruptam

phthisin tibi conciliasse, ac proinde vitàm omnino

te periclitari aeeiperem. Ah quoties opto ut matura

mea morte vitam tuam redimere mihi liceat. Ah

quam prompte, quam hilariter animulam hanc meam

cum tanta ecclesiarum Christi publica salute efranderem.

Scio quidem hominem te esse ac morti

velut caeteros filios Adam obnoxium: scio, quod te

sane attinet, sic omne tempus aetatis hactenus deguisse,

ut multo minus te quam Catonem illum

apud Ciceronem vixisse poenitere possit, quod non

solum non frustra, verum etiam insigni et praeclaro

fructu tot millium quibus vita tua promit, natum

te esse existimare possis. Verum quum nondum

sis grandis admodum natu, sed constanti adhuc et

optima aetate, quis, obsecro, Dei domus paulo

amantior non multis lacrymis et suspiriis vitam

tibi a Domino usque in defectam aetatem prorogari

ardentissime cupiat? in tantis praesertim ecclesiae

Christi periculis quae maiora profecto nunc quam

unquam hactenus impendere videntur a tot coniuratis

ac minime contemnendis, si potentia astutiaque

aestimentur, evangelii Christi hostibus, quibus fortiter

feliciterque conficiendis unus tu multorum

millium vice sufficere posses. Verum sic est meritum

nostrum, qui exsecranda nostra ingratitudine

Domini contra nos iram magis atque magis irritamus,

ut brevi regnum suum prorsus ablaturus a

nobis videatur, qui Christi sui commodum iugum

tanta insolentia iactamus, omnino etiam propediem

excussuri, ubi prorsum nos (quo haud procul absumus)

depuduerit. Tu interim, quamdiu per valetudinem

licet, perge, ut facis, exaedificare, communire

ac omnibus inodis ornare domum Dei: quod si

ipsi indigni sumus qui te superstate diutius fruamur,

tua tarnen beata sors erit qui bonum certamen decertaris,

cursum consummaveris servaverisque fidem,

2) De relapsis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!