02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

E 3159—3161 12

11 EPISTOLA]

nondum licuit. Dabitur alias opportunitas. Causam

sibi iniunctam PraevoUus diligentissime et fidelissime

expedivit. Nee infeliciter, ut ipse referet, expedivit.

Non potuisset alius mitti melior et huic negotio

magis idoneus exsequutor. Soripseram etiam

Basileam eadem de re ad D. Sulcerum. Is responded

se bene sperare quod intellexerit totum negotium

arnica compositione brevi transigendum. Atqui

utinam Dominus concédât nobis pacem. Saluta

D. Viretum, D. Bezatn, et fratres ordine omnes.

Qrate Dominum pro nobis et pro me inprimis, ùt

féliciter pergam multo cum fructu in meo ministerio.

Tale aeternum, optime frater. Salutant te

nostri omnes. Tiguri 3. februarii 1560.

Bullingerus tuus.

Quum vehemens dolor capitis, qui recurrit

quovis propemodum mense, me vexaret ut non prodirem,

adveniente Praevotio, bonam hie operam

Gualtherus noster navavit. Ego quoque tertia aut

altera die demum cum D. Oonsule egi de omnibus.

Iterum, iterumque vale.

3160.

FONTANUS *) CAL VINO.

Quaerit an alicui ntortuae uxoris sororem du-

cere liceat, 2 ) simul nonnulla de statu ecclesiarum apud

Pictavos tradit.

(Ex apographo satis mendoso Cod. Paris. Oollect. Dupuy "Vol.

102, fol. 108.)

Salus per Iesum Christum.

Ingens rerum nostrarum, turbarum et negotiorum

tarn infinita multitudo fecerunt, mi domine,

quominus ad te frequentiores literas non dederim.

Id enim etsi saepe consilium abs te petiturus cogitarem,

essetque factu necessarium, hie tarnen meis

optatis non accedebat temporis tuta satis opportuni-

3160.1) Hist. eccl. I. 112 mentio fit alicuius Rob. le Maçon

dit de la Fontaine, a. 1557 Aureliam missi, qui a. 1562 ibi

in Synodo seeretarii vice functus est. Ibid. p. 320 minister

La Fontaine a. 1560 Agedinci in vinculo coniieitur. A. 1561

(p. 852) lo. Fontaine minister laudator in La Vaur. Quisnam

horum hic noster sit neseimus.

2) Eandem quaestionem proponit quidam qui dieitur

le frère de Poitiers »» Synodo Pictaviensi d. 10. Mart. 1560

(Aymon I. p. 19.) Cf. Epp. d. d. Gal. Mart, et a. d. IV.

Cal Apr. 1562.

tas. Nunc vero quum et scribendi facultas detur

et ad scribendum etiam urgeat argumenti magnitudo,

praetermittere. nolui quin has literas ad te

conscriberem, ut tuum iudicium quale sit de bis

quae breyiter subiieiam scriptis exponere non graveris.

Nuper a me quaesitum est quid de duarum

sororum uni viro coniunctione sentirem, liceretne

marito sororis demortuae, cuius etiam plures et superstites

suscepti fuissent liberi, alteram sororem

in uxorem ducere. Id quia novum et inauditum

prima fronte visum est, respondendi tempus mihi

dari petii, estque mihi oblata quaedam apologia 3 )

qua Heere iure defenditur. In hanc vero contra

scriptum est nullo iure posse factum defendi. Iamiam

exspecto quid sentias. Idem te facere vehementer

rogo, quoad confessionem quam ad te mitto

spectat. Etsi autem illius autor tibi de facie notus

non est, a schola tarnen Servetana, 4 ) et sodalitio

esse boni illius viri tibi notissimi de la Vau s ) facile

iudicabis. Venerabilis hie confessor, quondam

Lutetiae, hic deinde diaconatum exereuit: tandem

nescio quibus furiis vel vertigine tactus a nobis turpissime

deseivit. Nunc restât, ne te diutius remorer

negotiis gravioribus occupatum, ut nostri senatus

nomine te salutem plurimum, rogemque velis

ad nos Olivarium Bufum nostrum remittere, ac secum

alterum illi collegam: omnem operam studium

et diligentiam nostri pollicentur. Iuliodunenses

in concordiam et amicitiam mutuam redierunt. 6 )

Illos enim reliquit monachus Sibilleau 7 ) suarum turbarum

autor. Ipse etiam nuper in synodo culpam

suam agnovit, ut illi apud quos quinque diebus

mansi suae reconciliationis ergo. Tranquilla sunt

omnia Dei beneficio, et spero illius laudi et gloriae

fore tantam animorum nuperrime dissidentium consensionem.

Vale, mi domine, teque salvum et incolumem

diu ecclesiae suae conservet Deus Opt.

Max. Pictavii die 8. Februarii scripsi. 8 )

Tuus ex animo Fontanus

R. Stagno. 9 )

3) Codes! habet: agoologia.

4) Idem: Sevretana.

5) N. 2118. Hie vir in Synodo Parisiensi d. 25. Mail

1559 accusatus, coram proximo synodo provinciaii causam

dicere debuerat. Cf. etiam Hist. eccl. I. 101.

6) Julioduni (Loudun) turbot fuerunt de quibus Calvinus

Cal. lui. 1561.

7) Mathurin Sibilleau s. Sibelleau quem complures in

oppido Loudun sibi ministrum dari volebant. Res in synodis

passim tractata est, etiam Aureliae 1562. Vide ep. Calvini

1. lui. 1561 etc. Lièvre, Prot, du Poitou I. 92.

8) De anno ambigi potest. Omnino post a. 1559 coU

locanda. Quaestio malrimonialis et mentio viri La Vau nobis

a. 1560 süggessit. Si tarnen turbae Iuliodunenses eae fuerunt

de quibus Calvinus I. 1. pax tarn stabüita potius ad

1562 earn detruderent.

9) Quid sibi velit hoc alterum nomen tu videos. An

Fontani cognomen ? An presbyteri alicuius ?

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!