02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

269 1560 DECEMB. 270

pletet. Gollegae mei te plurimum salutant in primis

Viretus et Beza. Tuis etiam plurimam, meo

nomine, salutem dici cupio. 6 )

3392.

CALVINUS HOGGERO. «)

Commendat ei Marbufii successorem.

(Sequitur praecedentem in quatuor supra laudatis codicibus.

Anglos non habet.)

Magnam certe iacturam fecit paupercula ecclesia

linguae nostrae quae in Valle Mariana peregrinatur,

in morte fratris nostri Petri Marbufii qui et

fideliter studuit Christo servire et cordate munus

suum exsequi. Hunc probi hominis zelum tibi, optime

frater, placuisse gaudeo, et post eius mortem abs

te laudari. Quanta sit bonorum pastorum penuria

non absque magno dolore cogito. In paucis reperitur

doctrina cum iudicio coniuncta, verum rarior

est virtus integritas. Non abs re igitur tristis et

luctuosa nobis est mors eius hominis quem experti

sumus et sanae doctrinae et magnae sinceritatis

et, quod summam laudem continet, in cursu vocationis

suae constantem. Quoniam vero hinc a

nobis petitus est successor, hunc fratrem elegimus

qui, ut speramus, nulla in parte erit inferior. Plus

erit in recessu, quam prima fronte ostendat. Quum

duae ecclesiae diversis in locis 2 ) eum expeterent,

quoniam magni momenti esse duximus illam ecclesiolam,

cui Satan undique vel insidiis vol aperta vi

infestus est, conservari, spoliari alios maluimus

quam tantae necessitati remedium negari. Te autem

rogo et vehementer obtestor ut tua opera, consilio

et autoritate pia eius studia rectosque conatus adiuves.

Magis et magis experiendo cognosces hominem

esse placidum et ingenuum. Vale, carissime

frater et colende symmysta. Dominus tibi semper

adsit, te gubernet ac tueatur. Collegae mei tibi

omnes multam salutem precantur. 3 )

6) Diem adscribit S. 11. Dec.

3292.1) Petrum Hockerum dicit Boehrich (Mitth. II. 105) qui

tarnen accuratiora de eo non habet, quum dical eum iam ante

a. 1563 in valle Leberana minislerio functum. Drion p. 17

sistit eum ibidem ad d 8. lun. 1561 quo consensio supra

memorata sancita fuit. Vides eum iam antea adfuisse.

2) Vide quae ad praecedentem annotavimus. Hie vel

de Ncmausensi vel de Francofordiensi cogitandum, vel de

utraque

3) Eodem die scriptam fuisse ac praecedentem non est

quod dubites. Quern etiam Simlerus adscribit.

3293.

CALVINUS STÜRMIO.

Post inopinam regis mortem quid sperandum, quid

faciendum docet, sed de sano plurimorum iudicio dubitat.

(Cod. Genev. 107a, fol. 229, Cod. 107b, fol. 74, Cod. Bern. VI.

887, Cod. Simleri 98. — Angina, p. 152.)

S. Ecquid unquam legisti vel audivisti Reguli

morte oportunius? Nullum erat extremis malis

remedium, quum repente apparuit e coelo Deus et

qui patris oculum confixerat filii auriculam percussit.

Tantum vereor ne quorundam laetitia, ') dum

se nimis effundit, spem melioris status praecipitet.

Vix enim credas quam inconsiderate multi exsultent

adeoque lasciviant. Volunt orbem momento convertere

et quia eorum stultitiae non obsequor meam

segnitiem accusant. Mihi vero satis est meam sedulitatem

Deo probari atque etiam pros satis testatam

esse aequis et moderatis hominibus, paucis quidem

illis, sed quorum tacita iudicia praefero multitudinis

clamoribus. Cuperent me tumultuarie agere

cum Varrano, 2 ) quasi vero, etiamsi cordatissimus

omnium foret ac maxime strenuus, in eius arbitrio

situm sit praestare quod praepostere flagitant. Ego

vero sic alienus sum ab hac festinatione, ut haec

non parva fuerit gaudii accessio, fratrem illius noluisse

carcere egredi. 3 ) Iam ante consilium illud

dederam quo magis gaudeo, venisse illis ultro in

mentem quod utile factu censueram. At certe hoc

optimum erit ad opprimendos hostes compendium,

3203.1) La reine Catherine mesme n'en fut point, faschée &

canse qne son credit diminnoit et qu'elle commençoit à se defier

du cardinal de Lorraine qni faisoit gouverner le Boy par

la reine Marie sa nièce. (Le Laboureur, notes sur les Mém.

de Castelnau p. 521.) Les Huguenots ne se purent empescher

d'en tesmoigner une joye si publique qu'ils en firent courir sans

respect des vers et des libelles, (iô. 522. de Thou l. 26. II.

835.) Quant à ces vers voyez le N. suivant.

2) Quem statim Regina mater demulsit, concesso titulo

Locumtenentis generalis regni, ne ipsam tutelam regis etgubernationem

appeteret. {De ta Planche 415 ss. Popelinière f. 221.

Thuan. 837.)

3) De la Place 76: le Sr. prince ne vouloit sortir sans

scavoir qui estoit sa partie et par l'ordonnance de qni il avoit

esté constitué prisonnier: mais chascun rejettoit le tout sur le

roy défunt. Popelinière f. 222 v.: Bien que le Roy fust decede

au nom duquel le Prince avoit esté fait prisonnier fut

encor neantmoins arresté pendant dix jours. Aussi qu'il n'en

vouloit sortir (etc. ut supra). Et ainsi qu'il partit aiant esté

avisé qu'il iroit tenir prison en l'une des maisons du Roy son

frère: ceux de la garde luy dirent qu'ils estoient nez ses serviteurs

et qu'ils ne luy estoient pas donnez pour le garder,

mais pour le servir et accompagner ou il vondroit. Ainsi s'en

alla rendre prisonnier à Ham, puis à la Père en Picardie.

(De Thou 836.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!