02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

45 1560 APRIL. 46

quoque vestro proponerem. Nam inter sacrum et

saxum dubii haerent ideoque consilio bono opus

habent. Prophetiae enim usus iuxta formam a D.

Iobanne a Lasco descriptam illis interdictus est consulis

m an dato, qui hanc nescio quid seditionis prae

6e ferre cavillatur. Quare multi de mutandis sedibus

cogitant. Quaerunt igitur: num magistratus

civilis sibi sumere possit ins aliquod in ecclesiae

bene constitutae caeremonias, ut illas abroget, has

restituât, et num magistratui superstitiosas caeremonias

semel abrogatas restituent! parendum sit,

Tel num potius cedendum sit, vel num potius vita

exponenda sit pro ovibus quam deserendae, quae

lupis postea praedae futurae sint? Item, num prophetia,

quomadmodum a D. Ioanne a Lasco describitur,

aliquid secum ferat incommodi, propter quod

consultius sit illam praetermittere quam invito magistratu

retinere? Oro itaque te, clarissime vir, ut

quid in hac re faciendum putet collegium vestrum

quam poterit fieri citissime indicare non graveris

ad consolationem afflictae Christi ecclesiae. Scripsi

hac de re I). Bullingero quem etiam hie nobis non

defuturum spero. Ego sane metuo ne, si illi cédant

qui iam in doctrina sunt sinceri, doctrina, et

praesertim sacramentaria, aliam faciem induat. Et

demus doctrinam mansuram incorruptam, quaeritur

num propter solam rituum mutationem ipsis

liceat stationem deserere? Esset sane Phrysiae

optanda maior caeremoniarum simplicitas et puritas,

tantum abest ut culpa careat superstitionum quasi

postliminio revocatio. Quare te oro ut voti nostri

nos compotes efficere non recuses.

De gallicis tumultibuB nedum quidquam certi

intelleximus. Sparguntur hie varii rumores qui

prout quilibet erga religionis negotium afFectus est

narrantur. Tempus dabit certiora. Oro filium Dei

ut omnia ad nominis sui gloriam dirigat. In Belgia

crescit tyrannis. Maternae linguae usus in preeibus

et soholis plane interdictus est, et ad summum

culmen pervenisse videtur Amorrheorum impietas.

Salutat praestantiam tuam cum ornatissimis

collegia D. D. Eustathius Quercetanus. His vale,

observande domine, tuumque Dathaenum, licet indignum,

ut coepisti quaeso ames. Adolescens hie,

cui Henricus Verheyden 8 ) nomen est, qui alius unions

est honesta mercatoris ac ut Samuel Deo ad

ministerium ecclesiae est consecratus, tibi quaeso

sit commendatus, ut in posterum ecclesiae Christi

usui esse possit. Raptissime Francofurti 11. Aprilis

1560.

Tuus ut suus

Petrus Dathaenus.

8) Sub finem saecuii claruerunt doctrina et icriptis

Jacobus et Guilelmus Verheyden.

3178.

OLEVIANUS CAL VINO.

Fuse narrât catastrophen Trevvrensem.

(Manu scripta non exstat. Habet Beza ed. Geney. p. 226,

Laus. p. 475, Hanov. p. 532, Chouet p. 308, Amst. p. 140.)

Gratia et pax a Deo patre per Iesum Christum

filium suum sit semper tecum, serve Christi fidelissime.

Quod citius ad te non scripsi de rebus nostris

Treverensibus, in eo non excuso negligentiam : debebam

enim vos citius libérasse dolore, quem mei

causa procul dubio ex varus rumoribus conceperatis :

quanquam e custodia in qua decern septimanis integris

ad initium fere Ianuarii detentus fui, perdifficile

mihi erat et plenum periculi: a Ianuario fortasse

literas Argentinam potuissem mittere, si diligens

fuissem occasionis inquisitor: quare segnitiem

meam non excuso, sed veniam peto. Initium actionis

scio te ex iis Uteris cognovisse, quas superioribus

nundinis a D. Martyre accepisti, epitomen totius

progressus et eventus ab eodem brevi accipies,

nisi forte iam accepisti: cuius haec est summa.

Quum populi maxima frequentia ad audiendum

verbum Domini concurreret, egoque pergerem in

templo publico docere adiutus a ministro quodam sincere

ac pio misso ad nos e Biponto, eo permovit senatores

papistas episcopus, ut eum* in urbem intromitterent

stipatum ducentis sexaginta plus minus equitibus.

Urbem ita ingresso episcopo, nos postposita

omni prohibitione in vocatione nostra pergimus: et

ita quidem ut populus contineretur, ne quidquam

moveret adversus episcopum. Magnus erat zelus

in plerisque omnibus, et ad discipHnam etiam recipiendam

erant parati. Episcopus secum in comitatu

habebat Latomum, 1 ) et officialem Confluentinum,

qui etiam fassus est se a nostra religione descivisse.

Yehebantur illi molli leotica: hac ostentatione, ac

si me disputando erroris aliouius convincendi causa

adducerentur : sed vana tantum fuit ostentatio, neque

enim unquam publice me offerentem disputationem

audire voluerunt: quae res multos confirmavit.

Dum nos pergimus concionari, saepe per proditores

quos habebant ex senatoribus et aliis civibus, turbas

excitare conabantur, sed frustra. Dominus

enim mirabiliter nos protegebat. In capitulo, dum

in urbe adhuc esset episcopus cum equitatu, oriebatur

dissensio, aliquot religionem approbantibus, reiicientibus

aliis: quemadmodum Latomus ipse (qui

3178. 1) Bartholotnaeum, consäiarium JElectoris, quocum iam

Bucerus olim rem habiterai (loecher, Baum, passim).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!