02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

115 EPISTOLAE 3215—3217 116

urbis regionibus appensae. Capti sunt in tumultu,

«t àliqùanto post tempore, nonnulli partim ex ipsis

adversäriis, partim ex nostris, sed plerique iam sunt

dimissi. In furibsos illos homicidas nulla decernitur

quaestio, nos interea seditionis arguimur, quamvis

ille constantissime moriens ecclesiam millies absolvent.

Indictum est postea ut octava, quam vocant,

quam maxima celebritate expiationis causa celebraretur.

An eo die reoruduerit haec rabies nondum

anteiligere potuimus. Sed hoc quidem certum est

fieri vix posse, quin haec tandem erumpant. 3 )

Lutetiae truculentissimus ille senatus, cuius

summa est in regno autoritas, inscio rege 8. 0.

promulgarat, quo iubebantur singularum .aedium

dbmini aulaea suspendere, *) idque addita poena

confiscationis aedium, quam vocant. Decreverat

praeterea, pridie transveotionis, egregio suo deo

litare trium holocaustorum sacrificio et in ipsa

pompa duas ex infirmioribus sororibus captivis traducere.

Haec quum in aulam regis essent perlata

(erat enim rex paene ad ipsas urbis portas), vitandaè

seditionis causa, scriptum est a regio consilio

mollius edictum, 5 ) quod crudeles omnes illos conatus

facile infregit. Ex his duobus exemplis quae

nunc sint in Gallia tempestates facile tibi fuerit

coniicere. Etsi enim plerisque locis, praesertim in

Aquitania et Normannia longe melior est ecclesiarum

conditio, tarnen hostes certum est ubique furere

et extrema quaedam moliri. Rex de more unctus

est Remis 6 ) a Cardinali archiepiscopo, satis pacifiée,

contra multorum exspectationem. Inde Lutetiam

ventum est, ubi nunc ihstruitur solennis pompa,

ad eum de more exoipiendum, et mox in oppido

St. Dionysii, quod Lutetiae proximum est, ab eodem

Cardinali abbate coronandum. Si tantis oblatis occasionibus

adversarii quieverint, ac non potius perpètrent

quod iam diu parturiunt, erit cur Deo gracias

agamus. Quid moliantur hostes satis apparet,

3iec desunt rationes quibus possint impediri, sed ii

in quibus sita sunt omnia ita se gerunt ut plane

constituisse videatur Dominus haec omnia per se

extra ordinem administrare. Indicti sunt status

Tegni ad Oalendas Augusti, sed iniquissimis et antea

inauditis conditionibus. 7 ) Neque enim more maio-

3) Similia Motomagi evenisse Idib. luniis auior est

Languet Epp. II. n. 25.

4) occasione solennis festi corporis Domini.

5) Edit de Bomorantin (Mai. 1560) (Mém. de Gondé

I. 539).

6) Idibus Mavis. Gardinalis Lotharingus ipse erat ar-

•chiepiscopus Bemensis.

7) Nullam convocationem h. t. factum scimus nisi con-

-ventus ad Fontem bellae aquae (Assemblée des Notables à

Fontainebleau) quae indicta est ad. a. d. xii. Cal. Sept. Uteris

prid. Gal. Aug, datis (Mém. de Gondé I. 550). Quo pacto

Beza d- 16. luriii de hac loqui potuerit non liquet.

rum per singulas métropoles coacta sunt libera suffragia,

sed per certos homines habiti delectorum

civiuffl coetuB, omnibus etiam aperta vi reiectis qui

vel de regni gubernaculis vel de religione sententiam

liberius dicturi videbantur. Additum etiam et

expressum in regio diplomate, ne de ulla re alia

quam de persolvendo aere alieno, quo Rex est obstrictus,

referatur. Oonvenire optime inter principes

de reginae autoritate, et religionis negotium

summae illis curae fore, post explicatas aeris illius

alieni rationes. Hinc necesse est, quantum coniicere

licet, vel civile bellum exoriri, vel miserrinmm servitutem

ita confirmari ut nulla spes libertatis,* nisi

Deus extra ordinem miserrimae illius gentis misereatur.

Habes, opinor, a nobis quod postremis tuis

Uteris petiisti, de quo non recusamus quin ad eos rescribas,

quos nostra interesse putabis ut de his rebus

omnibus admoneas. Gaeterum quod a te initio

petiimus, nempe ut nos assiduis precibus iuves,

facile iam intelligere potes nos merito petiisse.

Neque vero dubitamus quin spei nostrae hac in

parte una cum reliquis collegis tuis, fratribus nobis,

in Domino plurimum observandis, abunde satisfacias.

Quod superest, Dominum rogamus, ut magis ac

magis vos confirmet et sanctis vestris laboribus

benedicat. D. Märtyrern et reliquos collegas cupimus

vicissim salvere. Bene vale. Genevae 16. Iunii.

Tuus Beza D. Calvini et suo nomine.

3216.

CALVINUS GALLASIO.

Bescivit nonnuUos ex ecclesia gallicana alium

sibi superintendentem eligere veUe praeter episcopum

Londinensem. Quibus conatibus ut omni studio obviam

eat hortatur.

(Cod. Geney. 107», fol. 212. Cod. 107b, fol. 66. Cod. Bern.

VI. 867. Ood. Simleri 97. Angina IV. 414.)

Pideli Christi ministro D. N. Gallasio fratri et symmystae

integerrimo.

Intelleximus quosdam e coetu vestro satagere,

ut superintendentis munus, quod reverendo fratri

episcopo Londinensi a Regina eiusque consilio mandatum

erat, in alteram transferatur. Id si verum

est, danda erit opera ut importuna eorum studia

cohibeas- quorum non alius fons reperietur quam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!