02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

91 EPISTOLAB 3202-3205 92

GALLASIÜS OALVINO.

Ex itinere. Narrât quid Argentorati egerit.

(Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 195.)

Clarissimo viro D. Ioanni Cal vino Qenevensis

ecclesiae pastori fidelissiœo patri et symmystae observandiseimo.

Genevae.

S. Simul atque Argentinam veni egi cum Bochio 1 )

de eo quod inter nos deliberatum erat. Is se ad omnia

quae iuberetis promptum ac paratum esse ostendit.

Tantum excepit quod iam satis a nobis praevisum erat

sibi ecclesiae Parisiensis iniussu munus ullum susoipere

non licere. Respondi vos de ea re Parisiensibus

satisfacturos. Sic vero, inquit, fidem illis meam

obstrinxi, ut nisi assentiantur ac scripto eorum assensum

probare possim, iis qui me calumniari relient,

aliis operam daturus non sim. Quamobrem

opus est ut ipsi a vobis moneantur. Nee dubito

quin, si intellexerint quantum profuturus sit iis

quibus designator, facile assensum praebeant. Postquam

ita colloquuti sumus, accessit ad hanc urbem

peropportune Èivierius, 2 ) quem se exspeetare dicebat.

Eademque fere bora appulit cum uxore sua

et uxore Lestraei 8 ) qui adhuc exspectatur. Is facile

assensus est, nee ullam attulit causam cur

Hochius boo munus detreotare deberet. Tantum id

ecclesiae Parisiensi significandum esse dixit. Bogavi

igitur ut scriberet ipse ac quam primum significaret.

Quod se facturum recepit. Sed nihilominus a vobis

scribendum erit ut Parisienses magis autoritate

vestra moveantur. Hoc ipsum cum Hdlbracho*)

communicavi, qui hominem, quamvis per se incitatum,

adhuc impellebat. Sed exceptionem illam

iustam esse existimavit. Sturmius hinc aberat. Holhrachum

etHotomannum, qui nuper redierat, 5 ) salutavi

tuo nomine, mi pater. Ii te vioissim resalutant.

Senatus buius urbis non ita alieno est a nobis animo

quin facile consenserit Hoïbracho ut bodie concionem

haberem: imo ex responso humanissimo quod ei

factum est, se nobis multum favere ostendit. Rogatus

ergo ut suggestum conscenderem, neo occasionem

praetermitterem qua eoclesiarum concordiae

consul! potest, officio meo déesse nolui. Admonuit

me Hotomanus, significatum sibi esse a quodam

magni nominis viro, 6 ) qui tarnen nominari non

vult, conscriptum esse militem in Italia quo deinceps

Galliarum rex se tueri statuit, a quo civitas

nostra 7 ) sibi cavere debet, ne in finibus illius iter

faciens aut vi aut insidiis damnum inférât. Idque

sibi velut in aurem dictum esse dicit, ut reversus

nos admoneret. Quanti illud momenti sit, melius

pro tua prudentia iudicabis. Bene vale atque omnes

collegas in Domino salvere iube. Argentinae

16. Maii 1560.

3203.

Tui observantissimus

N. Gallasius.

CALVINUS WETERO.

Epistolam nuper acceptant pari amicitiae obtestatione

retrihuit. *)

(Ex apographo Bibl. Turio. F. 59, olim Bpp. 24, fol. 382. —

Edita est in Epp. selectis doct. viror Sangall. n. xiii.)

Eximiae pietatis et doctrinae viro D. Davidi "Wetero

Sangallensis ecclesiae fido pastori fratri mihi

colendo.

S. Ego vero et Iohanni Linero, communi amico,

qui tibi scribendi fuit autor, habeo gratdam et tibi

quoque maiorem, colende frater, qui laborem hune

tui erga me amoris testandi causa suscipere gravatus

non es. Officium hoc quod laudem meretur,

venia aut excusatione minime indiget. Ac pridem

Linerus ipse testimonio, quod pietati doctrinae et

mtegritati reddebat, tibi me devinxit, ut bominem

mihi amicum quamvis de facie incognitum, sancto

complecterer. * Nunc vero propior accessit coniunctio,

ex quo Uteris etiam tuis ultro testatus es, meam

3202.1) de la Boche-Chandieu post tumultum Ambosianum amicitiam te expetere et me coram videre cupere:

Argentoratum se contulisse videtur. Sub finem anni post soito commune esse utrique votum. Verum si non

mortem Francisci IL fuit Aureliae ap. Golignyum. Hic de dabitur congrediendi occasio in terra, saltern in ooelo

missione quadam in Galliam agitur.

2) le Maçon dit la Rivière qui iam superiore anno nostra amicitia fruemur, quando non una quaelibet

Argentorati fuerat. (N. 3096.)

3) Nomen saepius obvium habuisti in epp. Macarii ex

Lutetia scriptis.

4) tune coetus gallici Argentoratensis ministre-. 6) an a rege Navarrae?

5) Videtur ap. Navarrenum fuisse ad quem m. Iulio 7) Geneva.

reànt.

3208.1) N. 3180.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!