02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

321 1561 IANUAR. * 322

scendimus, quum singuli pro se homines, turn omnia

eeolesia, et sese cum suo sponso coniungit Iesu

Christo: ut hic in terra et üle in nobis et nos in

illo vivamus. Qui credat verum Iesum Ohristum

dicere, et verum dare qui dicit: Gomedite, hoc est

corpus meum: bibite, hoc est sanguis meus: praesertim

quum addat ad verbum Domini, verum corpus

sese sumere: item qui approbat Pauli definitionem.

quod sit xowuvla TO« OCÔ/MTOÇ xai oS/tatoç: et

sequitur Augustini interpretationem, qui scribit manducare

carnem Christi esse participent corporis eius

fieri: denique qui confitetur sese vivificatione Spiritus

sancti in Christi corpore "et sanguine immortaliter

vivificari, Christumque in sese vivere et sese in

Christo: qui haec omnia, inquam, confitetur et docet,

quo exemplo et auctoritate aut Prophetarum, aut

Evangelistarum, aut Apostolorum, aut patrum hunc

hominem haereticum esse, et privata auctoritate

excommunicatum condemnare possunt: praesertim

quum ab ipsis huiusmodi multa absurda dicantur?

Christi corpus naturale, quod scilicet carne et ossi^

bus praeditum est, ubique non esse, et tarnen ubique

una cum carnibus et ossibus eius sumi et

vere manducari: et id proprie dici, hoc est, nativo

verbi usu : item panem non transsubstantiari, tamen

panem esse corpus : et in eo hoc utuntur xXtovafffup,

et corporaliter corpus (quod idem est quod corporate)

nommant: item corpus Christi non esse localiter, sea

tamen in pane dari et manducari, id ipsum scilicet

eum carne et ossibus. Et quum eo descendunt ut

ad imperitam plebem dicant, quemadmodum in cunis

iacuit cum fasciis Christum sumi, id est, manducari:

quis aut plebeiorum aut eruditorum loquendi

.farraginem et licentiam et impudentiam intelligat?

Unde haec nova theologia, novae scholae, nova

Stoicorum naçâSoÇa Soy[taxai Lutherus venerationem

et adorationem sustulit: his grati sunt qui contraria

faciunt, capita nudant, genua fiectunt, ore non manu

accipiunt, gratiores si adorarent: ut apud pontificios

cari sunt et accepti qui statuas adorant, ad illas

supplices procumbunt et ad illas lumina collocant.

Sed haec ego pluribus persequutus sum quam

constitueram. Terum me dolor impulit et impellit,

quum considero quam scribant confidenter, ita ut

hominum doctorum iudicia non extimescant, non

formident posteritatis existimationem, quibus utrisque

turpe constituitur exemplum: vivis, qui quum

possint non réfutant: Venturis, quod tantae miseriae

eos adiudicent et stultitiae, ut necessarium putent

suam illos sequi debere stultitiam. Quod autem ad

I. C. Y. scribo, haec causa est ista. Magna in spe

sunt, post hunc conventum Prinoipum, theologorum

fore synodum: et eo spectare aliqui videntur et id

agere, ut illius synodi autoritate Helveticae et Gallicae

ecclesiae condemnentur, ob hoc caput de coena

Domini. Quod si id fiet indicta causa, re inter I

Calvini opera. Vol. XVIII.

utramque partem non disceptata, neque cognitis ralionibus

utriusque partis, ab arbitris viris prudentibus

doctis, non sociis horum dissidiorum, quot et

quanta inde incommoda? Licebit idem facere papistis,

et a concilio generali nos excludere, nostram

omnem doctrinam et religionem condemnare. Offendentur

maximae et potentissimae nationes Italicae,

Hispanicae, Gallicae, Anglioae, Helveticae, apud

quos populos prope omnes docti nolunt ad novas

hasverborum formulas astringi; patrum tamen verba

libenter admitterent, si ipsi ut patres verecunde et

sentirent et loquerentur. Aegerrime feret Navarrae

Rex sese et suos a Saxoniois ecclesiis excommunicari:

dolenter etiam Angliae Regina, quae tametsi

Augustanam confessionem approbet, tamen has oarnales

verborum formulas recipere non potest. Praetereunt

Martini Lutheri puram de hoc Sacramento

doctrinam, et illius hyperbolas arripiunt et obtrudunt

populo. Philippum Melanchthonem s ) pars délirasse

dicit in senectute, pars inconstantem in dogmatibus,

pars id non sensisse quod ad V. C. scripsit:

quasi vero illud scriptum deliri senis sit, aut

quasi sententiam suam non communicant primum

per annos iam viginti inde a Wormatiensi priore

colloquio, post Haganoicia comitia cum Ioanne Calvino:

deinde cum Petro Martyre : 6 ) cum amicis etiam aliis

multis, cum illisque perpetuam amicitiam coluerit:

aut quasi nesciamus quid senserit de Westphali

scriptis: 7 ) aut ego ignorem, quid mecum loquutus

sit, et quid ad me soripserit. Quos viros ille vir

amavit, ad quos amanter scripsit, cum quibus amicitiam

coluit, eos isti maledictis lacessere et de ecclesia

deturbare audent. Nihil est in quo se pontificii

magis iactent, quam in his nostris dissidiis:

nihil est quod magis alienet animos hominum quam

haec eadem.

Metuo etiam, ne haec eadem quotidie obiiciantur

Regi Navarrae, in hoc principio administrationis

totius regni. Ex Brabantia scribitur ilium in consilio

cardinalium per legatos suos pontifici promittere

filialem obedientiam. Idem scribitur Lugduno.

Et credo eum id cogi facere, cardinalium importunitate,

adversariorum calumniis: interea tamen ipse

Provinciales in patriam et in suas sedes revocat:

captivos propter religionem libérât: non impedit

privatos conventus et Dei invocationem et sacramentorum

administration em.

Pohoeilerus 8 ) hodie ex hac vicinia e Scherweiller

9 ) profecturus est in Galliam, missus eo a Cae-

5) Cf. N. 3264.

6) Suae tantum exstant epistolae Melanchthonis ad

Märtyrern, altera a. 1554 scripta nihil ad rem, altera a. 1543

{Corp. Bef. V. 145) vix quidquam affert quod hie respieiaiur.

7) Sententiam suam scripto edidisse non videtur.

8) N. «eg. not. 4.

9) Vicus est Alsatiae prope Selestadiam.

21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!