02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

493 1561 MAI. 494

ut sibi gratiam Cardinàlis compararet: ësse enim

ilium alioquin ambitiosum et superbum. Posteaqnam

bic tibi ooepit rursos bonus vir esse, in me coniectas

oecultata tua et venefica tela, et id iam faoie

menses octo, 61 ) me inscio, ignorante tantam iniuriam,

calumniam, infamiam 'boni nominis mei,

quod tu in tenebris oppugnas.

Sed in quos tu non es, quum vis, maledicus ?

cuius tu putas non facile esse existimationem laedere ?

Quoties et apud quos tu dixisti libéras regis Henrtct

omnes ex parente utroque leprosos esse, 62 ) reginam

Gardinalis Lotharingiae conoubinam esse,

neque earn hoc amatore contentam esse, reginam

neptem incestam esse Cardinàlis, et de suo semine

conari haeredem regni facere? 58 ) Et dicebas haec,

non quod verum scires, sed popularia esse putabas,

idonea ad colligendas multorum gratias. Ex hoc

génère tygris, 6 *) immanis illa bellua, quam tu hic

contra Cardinàlis existimationem divulgari curasti,

imprudente magistratu nostra: qua in audacia quid

te stultius aut impium magis? Quum fratrem

loan. Hottomannum 55 ) habeas apud Cardinalem

Lotharingiae quaestorem, tu tygrim divulgare audes,

et fratrem tuum certissimo exitio obiieere. Et tarnen

mihi audes obiieere, me ad episcopos soribere,

quod fratrem apud Cardinalem Lotharingiae habeas,

qui ad te solet literas missitare! Ego consciis omnibus

bonis viris, Iacobo Sturmio, Melanthone, Bueero,

Gapitone, Hedione, gratiosus etiam fui Cardi-

tatis, «dictum Ambosianum in gratiam protestantium obtinuit.

(La Planche 247, de Thou EL 764. Mm. deCondé I. 9. 336.)

51) Haec si probe expenderis ad minimum hanc epistolam

tut» ad a. 1561 ineuntem referre cogunt.

52) Quantum ad Alios Henriei via aliquis Hotomanum

cahunniatorem dixerit; tantwm de utroque parente dicens nimia

affirmasse videtur testibus coaetaneis qui Catharinam

praestahtis forma» mulierem prdedicant. (Soldan I. 385. )

53) Se Regina matte et d. Maria Stuarda rumores isti

in aula cireumferèbantur (Baum H. 85). Read, le Tigre p.

83, gut etiam refert in pulgus spar sum fuisse, Cardinalem

rem habuisse cum uxore fratris Francisez. Graviora denuneiat

SuppKeatio ad Regem Nav. quam praebent Mém. de

Condé L 504. Miraris Sturmium Rotomano exprobrare potuisse

quod talia retulerit.

54) Hoc nomen fuit libelli acerbissimi et vehementissimi

inter omnes contra Ouisios eo tempore editos (de quo vide la

Planche 312, de Hum 787, Brantôme). Iam Balduinus (Biga

403) eum Rotomano tribu.it. Idem facit Defensio prima supra

laudata fol. 17 ». Sturmii testimonium rem ad liquidum ducere

videtur (cf. Schmidt, in Bulletin du bibliophile 1850 p.

773); Exemplaria omnia perierunt praeter unum (quid quod

plureSj apud quos unum aut alterum repertum est supplicio

affecti sunt) ex quo Gar. Read libeUum recudi curavit forma

quam fac-similé dicunt cum notis historicis et literariis P.

1875. — Pridie Non. lui. 1561 Francisons dux magistratui

Argenioratensi scripsit de libéllis contra ipsum editis querem

(Kentzinger, documents 1818. I. 49. Longuet Ep. d. d. 23.

Ian. 1562.)

55) cf. Haag V. 525.

nali BeUaio M ) et crebras ille ad me, et a me ill»

crebras literas, quum tuadhuc virgis caederis a magistris

tuis. Fuit mihi arcta familiaritas cum episcopo

Argentmensi Lutetiae, 57 ) quum tu adhuC in

ounis vagiras: Lutetiae, quum adhuc in collegia

Flessiaco martinetus 5S ) tu esses. Consciis, approbantibus,

laudantibus viris iis bonis quos supra nominavi,

atque et nostris magistratibus, ego comitiis

Haganoicis S9 ) quotidie Haganoam proficiscebar, et

quum per leges coUegii Thomani non liceret noctem

extra urbem esse, tarnen haec lex mihi remissa fuit,

ut adesse Haganoae possem, et colloqui cum secretariis

Ferdmandi regis Romanorum, cum illius episcopo

Fabro, cum Coclaeo, cum Lazaro Bayfio, qui

tumFrancisci regis legatus erat, cum electore Coloniensi.

Ego in colloquio Wormaciensi anno 40 familiariter

mnltis pontificiis loquutus sum. Ad me

episcopus AJrebatensis, 60 ) et ante bellum protestantium

et post illud bellum scripsit, consciis omnibus

amicis, omnibus viris bonis qui nobisciun erant: et

quum hi nihil mali suspicati sint, imo approbarint

et laudarint, tu primus et solus prodire audes qui

dicas me Ambosianam conspirationem detexisse, a

me sibi cavere debere qui ex Gallia veniunt. Sed

quomodo prodis ? Silentium stipularis ab illis apud

quos calumniaris. Nemini quidquam de me dixisti

oui non silentium maudaveris. Prodi tu nunc, prodeat

vel quem tu vis, vel qui aliquid adversum me

habeat, ostendat quidquam quod unquam a me ad

quemquam scriptum, aut nunciatum, aut dictum sit,

quod sit vel contra religionem, vel contra Imperium,

vel contra Imperii principem, vel contra huno magistratum

nostrum, vel contra ullum virum bonum.

Sed vide hic stultitiam et audaciam tuam.

Annon vides vitam tuam in meis esse manibus?

patria tua et tuum exsilium in manu mea est. Tu

famam populärem affîrmasti veram esse, leprosos

libéras regis, reginam scortum, incestum esse inter

cardinalem Lotharingiae et reginam Scotiae neptem

suam. Verum hoc tu crimen non metuis quoniam

putas profuturum tibi ad multorum colligendas gratias,

modo ne quid dixeris de principibus qui evangelici

nominis sunt in Gallia. Quid si ostendam,

te etiam in hos fuisse maledicum ? Quid si ostendam,

esse in consilio regio quos accusasti sceleris? 61 )

56) de Sturmii commercio epistolico cum Card, du Bellay

cf. Schmidt p. 51 et passim.

57) ergo inter 1529 et 1536. (Schmidt p. 8.)

58) Sic dioti vagi scholares in universitate Parisiens?

Bu Gange) cf. du Boulay Hist. univ. Par. t. 5. p. 658.

59) a. 1540 (Schmidt p. 49).

60) Ant. Perrenot de QranveUé. Cuius epistola una exstabat

olim in tomo III. JEpp. autogr. Saec. XVI. in biblioth.

Semin. Argent d. d. 14. Febr. 1554. Apographon servavit

C. Schmidtius.

61) Navarrenum puta.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!