02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

37 1560 MART. 38

Tranquillum ecclesiae ') statum eo magis tibi

gratulor quod non frustra v'eriti sumus, ne, si quid

novatum esset, tibi magnam crearet invidiam, quod

yisus esses ecclesiam prodendo quietem tuam et

otium redimere. Res enim erat odiosissima et exp08ita

gravibus calumniis, praesertim inter exordia

plus admittere quam ferret communis utilitas : 2 ) nee

vero tibi pepercissent qui ad carpendi occasiones

plus satis iam intenti erant. Equidem, ut mihi

perspecta erat zeli tui constantia, et per literas pollicitus

eras te non leviter cessurum, nunquam äbllicitus

fui, ne quid damni afferret tua facilitas. Sed

mihi non abs re tormidabilis erat eorum pervicacia

qui ad novitatem studia sua adiecerant. Nunc bene

est quod vobis molesti esse destiterunt. Postquam

vero sedatae sunt contentiones intestinae, restât ut

tollendis quoque' et purgandis simultatibus incumbas.

Iam quia multa turbulente quatuor vel tribus

annis acta sunt, metuo ne pars disciplinae collapsa

sit, obrepserint multae corruptelae, licentiae nimium

quidam sibi sumpserint, saltern non ita bene riteque

compositum esse ordinem suspicor, quin assidua

sedulitate ad vitia corrigenda opus sit. Ergo si ecclesiam,

quae diu misère quassata fuit, probe restitutam

cupis, hue indefessa constantia strenue enitere.

Te quidem vehementius non hortor neque

acrius stimulo, quern novi satis voluntarium: nolui

tarnen de morbis, quorum lenta erit et difficilis et

laboriosa curatio, prorsus tacere.

Quomodo se habeant ac se gérant Franeofordiense8

nescio, 3 ) nisi quod audio semper confligere

et laceri corporis triste esse spectaculum : morbo,

quern remédia ipsa exulcerant, manum adhibere non

audeo. Vale, optime frater, D. Zancum *) meo nomine

saluta, et excusa quod non scribam. Ipse, ut spero,

pro sua aequitate homini et amico et nunc occupatissimo

ignoscet. D. Lenglino, veteri amico plurimam

salutem precor, quern ideo non salutavi ante

biennium " istac transiens, quod parum humaniter

exceptas fui; ne dicam contumeliose a ministris:

ipse autem signum alienationis dare visus est, quod

nunquam putassem. Vale iterum, fratér integerrime.

Dominus tibi adsit perpetuo, te gubernet ac tueatur.

Genevae 23. Martii 1560.

3173. 1) GaUicanae Argentoratensis.

2) Haec alludere videntur ad ea quae inter 24. Ian. et

6. Mart, gerebaniur, dimisso Alexandro et ordine eccles. ad

modum Germanicae ecclesiae constitute. Videtur omnino inter

N. 3152 et hanc aliqua Holbraci intercidisse.

3) Etiam nos neseimus. Videntur tarnen post excessum

Holbraci contentiones inter PerruceUum, Quercetanum et Clericum

non sopitas fuisse, altera ex parte ministri lutherani

consensum in doctrina et ritibus ursisse, usque dum tandem

d. 22. Apr. 1561 condones GaUorum ex décréta senatus interdictae

sint. (Frkf. Bel. Hndl. I. 17 seq. Beyl. N. 29 seqq.,

ib. p. 57.)

4) collegio seniorum ecel. Gall, adscriptum.

3174.

CALVINUS STURMIO.

Pertinet haec epistdla maxime memorabilis ad

historiam coniurationis Ambosicmae, quam dissuaserat

Calvinus, nunc male promoveri queritur, exitum anxie

exspectans.

(Legitur in Oodd. omnibus in tergo praecedentiB ad Holbracum,

utpote eodem die scripta. Versionem anglicara praebet

Ed. Philad. IV. 91.)

S. Quia toto hoc sesquimense quamvis res

magnae et arduae moverentur, in tarn confusis tarnen

mixturis nihil erat quod scriberem, me dubitatio

suspensum tenuit. Et nunc quoque inanes literas

pudet scribere; quia in multiplici foecunditate

materiae neque initium neque finis occurrit. Quum

me principio consulerent qui primi ad hoc negotium 1 )

3174. 1) De coniuratione Arnbosiana eum hqui certissimum

est, cf. eius epp. m. Maio scriptas. Constat iam ipsius consilium

antea a coniuratis expetitum fuisse, eum armorum

usum dissuasisse, item improbasse modum propositae exsequuiionis,

verum sibi creditüm arcanum fideliter servasse et

nihil fecisse ad impediendum negotium quia facere non potuerit.

Minime ergo fides habenda Balduino qui Galoinum {et

Bezam) socium, vel adeo autorem coniurationis dicere ausus

est. Etiam Hoiomanum non pepercit We suis criminationibus,

cui fortassis Hotomanus- ipse accusandi ansam praebuit, qui

ap. Electorem Palatinum gloriabundus magis quam vere de

hoc negotio verba fecisse videtur. üf. Haag. V. 528. Balduini

verba haec sunt (Biga resp. ed. Buin. p. 114): Adiicienda

est prior ilia tna (Beeae) peregrinatio, quum ad exoitandam

Ambosianam coniurationem tumnltumqne ilium ciendum per

Galliam mntata veste eum Hotomanno tuo disenrristi. (Sic

iwterpretatur iste illorum profectionem ad Palatinum, quum

pro A. du Bourg huius intercessionem quaererent.) Idem

p. 149 eandem coniurationem vestram appellat. Denique

p. 403: Nonne ille est (Hotomanua) qui superioribus annis

in Germania pinxit sive suum sive tuum tumultum Ambosianum

etc. — De la Planche éd. Buchon p. 237: Ne pouvant

plus porter une telle oppression commencèrent plusieurs à se

rallier ensemble pour regarder à quelque juste defense. Ce

qu'estant proposé aux jurisconsultes et gens de renom de

France et d'Alemagne comme aussi aux plus doctes théologiens,

il se trouva que l'on se pouvoit légitimement opposer au

gouvernement usurpé par ceux de Guyse et prendre les armes

pour repousser leur violence, pourveu que les princes du sang

qni sont nés en tel cas legitimes magistrats, ou l'un d'eux le

voulust entreprendre surtout à la requeste des estats de

France. Comp. Hist. ecel. I. 249. Popelinière f. 162. de Thou

II. 753. lurisconsulti esse poiuerunt Hotomanus, Balduinus(?),

iheologi Çalvinus, Beza etc. lam du dum talia praeparata

fuisse ostendit Bezae ep. N. 3114 et Calvini ad Bullingerum

infra ad 11. Maii. — La Place, e'd. Buchon p. 33: L'exeention

de l'entreprise avoit esté délibérée à Nantes par une

assemblée de gens appelés de tous les endroits du royaume,

à la diligence d'un nommé Godefroy de Barry (cf. La Planche

238, Popelinière 163, Castelnau p. 16, d'autres l'appellent Jean,

Le Laboureur, addit. aux Mém. de Castelnau I. 386, Mém.

de Condé I. 332), Sr. de la Benaudie, gentilhomme du Perigort,

et la Garay gentilhomme de Bretagne, où fut arresté,

3'

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!