02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

169 1560 AUGUST. 170

professus es quid sentires, recte factum. Quod autem

virulentiam suam in nos evomuit nihil miror,

quanquam certo persuasus sum, quum aliqua ex

parte probaret tuam confesaionem, perfide pro more

auo et assiduo usu mentitum fuisse. Minime autem

tolerabilis belluae impudentia, quod Capitonis et

Buceri nomina suis deliriis obtendere non dubitet.

Si ea esset in collegis ingenuitas, non modo hanc

yanitatem refellerent, sed simul compescerent audaciam.

Bene tarnen successit quod violentiam mitigasti,

ne quid tibi molestiae palam et hostiliter ex-

Hibeat. Cavendum interea erit ab insidiis. Nihil

enim fallacius homine illo. Plus in Sulcero*) quoque

sinceritatis esse optarem. Retinendus tarnen

est et \ cum eius collega benevolentiam colère expediet,

ac si ferenda tibi erit eius mollities, ne blanditüs

fidem habeas.

Ludimagistrum, 8 ) qui cordate sanam doctrinam

tuetur, mihi valde dolet in discrimine versari ne munere

suo abdicetur. Neque enim dubito quin sua

eonstantia multos sustineat quorum animi labascent

eo prostrato. Succedet etiam qui inventus fuerit

aptissimus ad omnia turbanda. Quod forti animo

ad quemlibet eventum se parat laude dignum est.

Sed vereor, si ad nos accesserit, ne ipsum opinio

frustretur, quia non accederet conditio 4 ) qualis optanda

ei esset. Ut de exiguis stipendiis taceam,

très sunt duntaxat publici professores in schola

nostra, classium magistri Septem, quos necesse est

linguam nostram tenere. Nullus autem nunc vacuus

est locus. Aerarii tenuitas forte tibi non est

incognita, quia mediocrem proventum facile exhauriunt

multipliées sumptus, et urbs aere alieno, quod

pridem contraxit, non parum gravatur. Nee meliores

privatae copiae, quando nee quisquam admodum

est locuples, et multis profugis quotidie subveniendum.

Quae tarnen eius terrendi causa non dico,

vel quod ad eum iuvandum mihi desit animus, si

res suppeteret, sed quia me angeret eius conditio

ac cruciaret, si viderem spe coneepta destitui. Itaque

officii mei esse duxi, familiariter haec apud te

exponere, ut in tempore admonitus certius rebus

suis consulat. Yale, optime et carissime frater.

Dominus tibi semper adsit, te gubernet ac tueatur.

Genevae 8. Calend. Septembris 1560. 5 )

2) Vides hune quoque ab amico suo Marbachio irretitum

manum praebuisse m his amatibus.

3) Fabricium. Vide N. 3213 et sequentem.

4) quam üle Genevae habere posse sperabat.

5) Marbufius hoc ipso anno obiit in vico Eckert/

(Ekerich, Ekkirch) et eoetus germanieus et gallicus m diversa

abierunt. (Böhrich, Mitth. II. 105. Brion p. 14.)

3337,

CALVINUS FABRITIO.

Amice àttoquitur eum respectu eorum quae nuper

ipsi de fatis suis narraverat, simul innuens Genevae

non muUutn spei affulgere si forte se eo conferre cogitaret.

(Sequitur praecedentem in rädern quatuor oodioibus.)

Literae tuae *) quum multis nominibus mihi

gratae fuerunt, tum quod et rarae erga Deum pietatis,

et amoris etiam in me tui luculentae erant

testes. Sed quo mihi iueundius fuit ex Ulis cognoscere

quam probe et fideliter te géras, eo plus

coneepi doloris ex eorum improbitate 8 ) qui, quum

manum porrigere deberent, iniustas tibi molestias

facessunt. Sed quia pridem assueverunt ad hanc

barbaram saevitiam, eorum exemplis te confirmes

quos non minus inhumaniter vexarunt. Interea

moderatione frangendi erunt eorum impetus quoad

poteris. Neque vero me latet quam sit difficile,

quia et nihil hoc animalium genere est truculentius,

et quo impotentius ad opprimendam veritatem

ruunt, eo viribus a nobis earn defendi par est. Sed

ingenua bonae causae defensio non impediet quominus

ingenii mansuetudine cum eorum ferocia certes.

Quidquid aeeiderit, eo magis tibi tolerabile

erit, s ) quod non ineipis nunc primum, ut ex literis

tuis intelligo, tales fluetus excipere. Hoc saltern

tibi et mihi, qui a patria extorres sumus, datum

est, ut exsilii novitas nos [non] terreat.

Utinam liceret plus opis tibi offerre, si forte

durius affligi contingat. Sed de loci huius conditione

te certiorem reddet optimus frater noster Petrus

Marbufius. Quod in me situm est, sinceri

amici ac fratris affectum tibi polliceor, officia etiam

quoad facultas feret, quae ut est perquam exigua

liberalius me loqui non patitur. Vale, integerrime

frater. Dominus te spiritu suo gubernet, praesidio

tueatur omnique bonorum genere locupletet. Genevae

8. Calend. Septembris 1560.

8237.1) N. 3213.

2) scü. tutorum comitis Friäerici, et quos miserai dux

Christophorus visitatorum.

3) Sequebatur voe. exsilium, sed deletum est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!