02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

635 EPISTOLAE 3490—3490 bis 636

maintenir de plus en plus. En St. Germain ce

lundy 25. d'aoust, au soir.

Vostre entier et humble filz en nostre Seigneur

T. de Chalonay.

Reginam 85 ) Navarrae intra quatriduum exspectamus.

GaUasius noster et reliqui fratres qui

' hic sunt tibi et caeteris salutem adscribunt.

Has literas, si tibi videbitur, cum uxore mea

Normandius noster communicabit, ut magis ac magie

se confirmet. Varenium nostrum cupio salvere,

de cuius valetudine laboro. Lutetiae non tantum

pestis sed etiam febris valde grassatur.

3490 bis.

BEZA CALVINO.

Est versio praecedentis, sed ita variata ut earn

huio subiiciendam putarimus, simul ut pateat qua fide

istae versiones passim factae sint.

Appuli in aulam ante biduum, tanto procerum

nöstrorum exceptas studio, ut vix mihi respirandi

spatium daretur, ut singulis me sisterem. Primum

Âdmiralium offendi, quern vix salutaram, quum

Navarrenus et Condensis in me sese ita effuderunt,

ut ad summam eorum benevolentiam desiderari

nihil posset. Atque illic continuo sum suspicatus

cardinales Borbonium et Castüionaeum utrumque

mihi dexteram praetendentem : quum sigillatim omnia

persequi nonpossim, illud indicasse sufficiet, protestatum

me esse apud Borbonium, nullo modo ab

illo mutatum me esse, quern alias alloqui dedignatas

esset ne excommunicationem subirefc. Regessit ille,

sibi iam esse in animo do re tota amplius audire.

Ego vicissim meam operam ita obtuli, ut eandem illi

mentem simul precarer in posterum. Atque turn

fere ulterius gllscebat sermo, nisi bonus ille vir

paucis egisset, quem et ipse in eo sequutus sum.

Quod ad Navarrenum, summa orationis meae ad

ilium fuit, vereri me ut adventus iste meus illi tarn

gratus brevi futurus sit: quod ubi ilium subriden-

25) Ce P. S. manque dans le texte latin. — Langnet, d.

d. 3. Sept. II. 138: Regina Navarrae nndins tertius hue venit

Interfuit Ânreliae congregationi evangelicornm et com ipsia

communicavit. Scriptum est mihi tunc adfnisse ad duodecim

ant tredeeim millia hominnm. Idem ilia fecit Pictavii, Tnronibus

et in omnibus urbibus per qnas iter feoit. (floup. Mem.

de Condi II. 17.)

tern audire animadverti, Atqui, inquam, quod per

iocum ita accipis, serio tibi a me dictum puta.

Totum istud semihoram circiter abstulit. Et nox

instabat. Illi ad Reginam, ego maiore turba cinctus

quam putaram ad Dominam Gond. Principem et

Admiraliam deducor, in quibus singulare omnino

pietatis stadium deprehendi. Postridie, qui fuit

hesternus dies, concionem habui in Principis aedibus,

frequenti coetu et perquam honorato. Ille aberat,

distractus nimirum certo suo negotio cum

altero illo quern non ignoras, quod eodem die uti

confectum est, ipse mihi privatim communicavit,

atque acta illius rei exhibuit: quorum haec summa

erat, adversarium ipsius testatum coram ipsa Regina

et regio consilio, nullo modo se in causa fuisse

curPrinceps in custodia haberetur: ipsum excepisse,

habere se pro improbis ad quoscunque eius rei nota

pertineret. Ego sic credo, respondit ille, et hoc ad

me non spectat ullo modo. Rogatus quid sentirem,

verba ilia ambiguitatem prae se ferre respondi: sed

quod ad illas res attineret, relinquere me illis eorum

cognitionem, qui melius tenerent quid esset ex

ipsius honore et dignitate. Quod ad privatam ipsius

iniuriam, non ignorare ipsum, cui uni vindicta omnis

committenda esset. Interea neminem inter Dei

amicos censeri posse, qui sese inimicum osorum

Dei et ecclesiae ipsius eo uno nomine non profiteretar.

Respondit, non defuturam nobis ex ista conciliatione

Dei laudandi occasionem, modo firma

staret. Ac re ipsa magnae tarbae nasciturae erant

ex illis privatis affectibus : ac modo occasio ulterius

pergendi semel praecisa sit, dolendum non est quod

ilia iurgia ita sopita sint, ut cum eo de quo

nunc agitur a nobis nihil inde permisceatur. Atque

is fuit rei illius exitus, a qua non parum metaebamus,

modo ne caudam aliam trahat in posterum.

Eodem die ad supplicem libellum nostrorum responsum

est a Rege, nos aüditum iri, adversarios

etiam iudices nobis non sessuros: non deest tarnen

quod nos adhuc impeditos teneat, ut absolutum

responsum non obtinuerimus : quod tarnen in audientia

publica solenniter nobis datum iri audimus.

Saltern brevis et optati exitus spes non deest. Post

coenam, adeoque sub nonam, vocatus in cubiculum

Navarreni, praeter ilium ex insperato offendi ibidem

Eeginam matrem, Condensent, Stampensem, Borbonium

et Lotharingum Gardinales, Gursoliam cum altera

quadam. Sic fere interceptas mihi tarnen Dei

beneficio non defui, quin Beginae causam adventus

mei studiumque in patriam propensum significarem:

quod illa perhumano isto responso aeeepit : Maximae

sibi laetitiae futurum, si re ipsa hoc ita constaret,

unde regno pax et quies procuraretur. [ Tum Cardinalis

Lotharenus subiecit, sibi me ante ex scriptis

meis tantum cognitum fuisse, hortari autem praesentem,

ut paci et concordiae studerem: additis in-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!