02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

401 1561 MART. 402

tes tor: qnem in certissimum testem evoco, me quemadmodum

nulla doctrinae repugnantia, sic nee ulla

unquam animorum divulsio a vobis unquam* dis-

( seeuit.

Quapropter te unice oratum velim, vir clarissime,

quem et sincere amo et revereor, ut quidquid

hac in re offondiculi occurrere potest ex animo eiicias,

nee leviter te commoveri sinas, ut male vel

sinistre quidquam de me suspiceris: sed potius,

quantum in te erit, hoc age ut infirmae conscientiae

in posterum stabiliantur, intelligantque TOS a

me nulla in re dissidere, utpote qui unum et idem

Domini opus simul et sancta animorum conspiratione

agamus. Tali enim astu et artificio nihil

aliud molitur Satan quam cursum evangelii impedire,

in quo me omnibus viribus incumbentem et

in hao arena egregie colluctantem aequanimiter et

placide ferre non potest. Hoc sublato offendiculo

nihil deinceps me in eursu remorabitur, nee oleum

et opera quae prius consumpsi mihi peribunt. Quod

ad me attinet, omnibus modis ostendam quantum

deferam primariae vestrae ecclesiae et sanctae civitati

Genevae, cui me totum debeo: atque in hoc

unice incumbam ut re ipsa intelligatis me arctissimo

et doctrinae et animi vinculo cum vobis indissolubiliter

colligatum esse. Yestrarum interea

partium erit, quum ad promovendum evangelii negotium

omnem meant industriam collocem, dextras

societati8 conferre, ne quid in posterum vel Dei

gloriae, vel ecclesiae aedificationi, vel sanae doctrinae

autoritati obstet Dominus doctrinam evangelii,

quam fideliter sparsi, magna spiritus sui potentia

efficacem reddidit, et nunc amplificandi regni Christi

amplior quam antea occasio se offert, tantum ne ab

incepto cursu desistamus. Deum optimum enixe

rogo, vix eximie, ut te nobis diutissime conservet

in maximam ecclesiae et totius mundi utilitatem,

caeterosque tuos collegas : ac vobis omnibus omnem

felicitatem largiatur. Amen. Ex Gabilone die

12. Martii anno Domini 1561.

Tuus qui per omnia tibi in Christo

est coniunctissimus

Franciscus Guilletatius.

tanae, et omnino commendandus videtur hunc in finem

tit Badeivilius Calvino autor sit ut cum eodem in

gratiam redeat.

(Exstat a Bullingero desoripta in Arch. Taric. Pint. VI. Vol.

168, olim Epp. Tom. 25, fol. 121. — Simler. Vol. 101.) •

Felix Cruoiger renascentis ecclesiae Christi in minori

Polonia superintendens, omnium fratrum in fide

Iesu Christi coninnctorum nomine congregatorum

in 8ynodo Pinzoviensi ad illustrissimum Principem

et Dominum D. Nicolaum Radziwil Ducem in Otika,

Niezwiesz, Palatinum Vilnensem etc.

Opera epretium est paucis aperire quidnam synodus

haec nostra 1 ) Celsitudinis Tuae consilium sequuta

in D. Blandratae causa statuerit. Primum

delecti sunt pietate et eruditione viri perornati aliquot

qui de re tota cognoscerent et ad ecclesiam referrent

universam. Omnia summa fide et diligentia

gesta, ut in tarn seria re fieri decet. Ubi illud

admirandum videri potest, D. Blandratam nihil unquam

pertinaciter aut mordicus retinuisse, sed,

quemadmodum ex eius sermone accepimus, veluti

dubia in medium protulisse, ut si fieri posset animum

ab huiusmodi scrupulis liberaret. A Serveti

vero deliriis tarn longe abest ut summo cum gaudio

non modo nominatim Serveti commenta scripturae

testimonÜ8 subverterit, sed et ta]em fidei confessionem

ediderit qualem probabunt omnes quibus purum

et simplex Dei verbum satisfacit. Quod quidem

humanuni est id in hoc hooiine examinando praestitimus.

Hoc enim vere profiteri possumus, nos

sine ulla nqoawaoXij^Ca aut conniventia singula pertentasse,

quae ad hominis animum cognoscendum

pertinere nobis visa sunt.

Haec sunt, Illustrissime princeps de quibus

celsitudinem tuam certiorem facere voluimus. Sed

et illud insuper addemus, quod est totius rei caput,

ut mature torrens iste cohibeatur. In quo quidem

operam nostram parum necessariam cernimus, quum

celsitudo tua abunde queat rem totam sua autoritate

transigere, eoque magis quod ipse D. Calvinus

celsitudinem tuam sigillatim monuerit. Nemo igitur

D. Calvinum utilius ad pacis et concordiae consilia

revocare poterit, quam celsitudo tua cui ilie plurimum

tribuit. Quum itaque D. Blandratam habeamus

orthodoxae ecclesiae filium, idquo non minus

fide quum fructibus, quid superest nisi ut violata

inter eos Caritas sarciatur.

3359«

3359.1) Pinceoviana a. d. III. Cal. Febr. 1561 celebrata

CRÜCIGER RADZIVILIO.

(Stomii JEpit. in Sandii bibl. p\ 185. Lubien. p. 148). Badeivilius

adeo a Blandrata circumvenlus fuit ut accepto Galvini

mnnito, ut sibi ab eo caver et, ipsum Pinceoviam miserit

Befert quid synodus egerit in causa Blandratae. ut ibi de falsa hac aecusatione quereretur. Synodus eum or-

Qui et se ipsum purgavit a crimine haereseos Serve-thodoxum

declaravit. Cf. Crucigeri ep. infra ad 3. Sept.

Calvini opera. Vol XVIII.

26

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!