02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

221 1560 O0TOB. 222

Ins benedicat ecolesiamque nostram conservet.

Londini 14. Octob. 1560.

Tni vestrique omnium observantissimus

N. Gallasius.

Dominos meos syndicos et senatores

plurimum salvere cupio.

3363.

BULLINGERUS CALVINO.

Bellum Glaronense paratur a Turicensibus quia

jjacem vdlunt.

(Ex autographo Arch. Tnric. Pint. VI. Vol. 129, olim Epp.

Tom. 30, foL 384. — Simler. Vol. 98.)

Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis

ecelesiae pastori vigilantissimo domino suo colendo

et fratri carissimo.

Genff.

S. D. Deferbuit rumor et consultatio de mille

viris in Galliam ad custodiam corporis regii abducendis,

nihil aliud auditur quam de Claronensibus.

Pinitis enim in Eremo comitiis visum est amplissimo

magistratui nostro delectum facere. 12. ergo

Octobris duo signa sunt ordinata, vexillum urbis,

cui addita duo millia yirorum. Labarum item, vel

Panda, oui coniungentur 4000 viri. Omnes itaque

se parant. Fiunt haec non ad inferendam vim, vel

Quinquepagicis, vel ullis aliis, sed ad repellendam

vim, quum a sociis, turn a nobis ipsis. Orandus

vero Dominus ut Claronensibus evangelium Christi

profitentibus animum addat, metum adimat, ne minis

territi facultatisque suae amantes nimium, faciant

quod minime decet, hoc est compositionem aliquam

recipiant parum sinceram et piam. Laboramus hie

quantum possumuB in consolandis et confirmandis

Ulis. Orate Dominum ne defioiant. Yalde sumus

earn ob rem solliciti. Interim admirabilis est totius

populi nostri consensio et voluntas prompta. Dominus

Deus exercituum confirmet nos in eo, quod

ipsi placet, convertat autem Quinquepagicos clementer

ad Christum Dominum aut impletam tandem

mensuram evertat: non autem effundat iam suam

in nos, sed pro misericordia sua magna conservet

nos. Non arbitror nunc in orbe vivere infensiores

evangelio Christi quam sint Quinquepagici. Et habent

apud se legatum pontificium qui mentes ipso-

rum alioqui exacerbatas reddit exacerbatiores. Episoopus

is est Comensis Antonius Foxus l ) nomine et

re vulpes. Dominus dissipet consilium Achitophelis.

Vale, et commendatos nos habete in precibus vestris.

Salutant te et symmystas tuos omnes fratres et

symmystae nostri. Tiguri 16. Octob. Anno Domini

1560.

Si quid habes a carissimo fratre nostro Beza

communicaobsecro: aut si quid aliud accipis memoratu

dignum ex Gallia. Pro libellis missis maximas

ago gratias.

3363.

Bullingerus tuus.

SCHENCKIUS CALVINO.

Bogatus ab Hosero ei mittit Heshusii libellum.

(Ex autographo Ood. Qenev. 113, fol. 42.)

Clarissimo viro summoque theologo Ioanni Calvino

Genevensi domino et praeceptori suo in primis observando.

Matthias Schenckius ') clarissimo viro D. Ioanni

Calvino S. D.

Scripsi nuper ad te, D. Calvine, quae in mentem

tum forte venere, easque literas quum haec

scriberem tibi redditas esse confidebam. Neque vero

interea hie quidquam quod quidem te scire tua intersit

accidit. Quare supersedissem nunc hoe labore

nisi vir humanissimus praestantissimusque D. 8impertus

Boserus, non postremo civis loco tuique'per>quam

studiosus, hortatus me esset ut hune Tilemanni

libellum tibi mitterem : 2 ) quern etsi ad te iam dudum

ab aliis missum plane iudicabam, tarnen quum

non moneret ille modo, sed et instaret mihi, non

sum ausus recusare improbius, praesertim quum

tabellarium etiam subministraret mihi, eique se satisfacturum

polliceretur. Ignosces ergo mihi quod

dum obsequi viro utriusque nostrum amantissimo

studeo, tibi sum molestus: quod tarnen dissimulare

te, si rescribere mihi per riegotia vacet, velim, ne

offendatur bonus ille vir, cui soleo literas et tuas

3162.1) N. 3258 not. 6 Simlerus. Volpiwn appellarat, hie in

marqine Vnlpium. An ex Anglia oriundum dices?

8263.1) N. 3171. 3184.

2) N. 3127. 3249.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!