02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

73 1560 MAI. 74

rat, a doctoribus nostris condemnari scribit. Equidem

et illum ipsum Principe«! Palatinum nos cultu et

honore maximo dignum duoimus, et eius ipsins

parentes atque proavos nostri majores seniper coluere.

Quaecunque ergo seu in religionis, seu in civilibus

et externis rebus, ad salutem atque incolumitatem

suorum hominum tuendam constituit, ea non dico

damnare sed etiam leviter culpare est alienum a

nostra erga Ill m Principem illnm observantia summa

ac propo singulari. Sed etsi sint Constitutions et

cantilenae quae nostrae, quam sacrae literae ipsae

probant, doctrinae maxime adversentur, illius in

nos furoribu8 suffragentur, an ideo causa cademus?

Annon constitutionibus et cantilenis constitutiones

et cantilenae poterunt opponi? Egregium vero se

et expeditum disputatorem eo ipso praestat quod

quae ex illa crassa de corporis Christi in sacra coena

praesentia opinione vere colligi possunt absurda dogmata,

non quemadmodum oportuit certa ac solida

demonstratione, sed quod ei fuit factu facilius, intitiatione

sola refellit. Quo ipso quid, quaeso, est

absurdius? quid item ridiculum magis? perinde

enim facit ac si Cleonem Aristophanes, quem habere

pedem alterum in castris alterum in concione dixerat,

curio8itatis sive nohrjiQayiioavvtic accusasse videri

nolit, aut si Demosthenes suis civibus adversus

Philippum multa consulens, videri nolit Philippum

urbis imperio prohibere. Ita ille non vult videri

cum papistis consentire quum propositionem illam:

Hoc est corpus meum, perinde ac papistae soient

corporaliter et realiter exponat: non vult esse ubiquista

quum corpus Christi dicat ubique esse, eodemque

in reliquis omnibus modo. Quamobrem eum,

quando potius conviens et calumniis quam solidis

argumentis pugnandum sibi duxit, quo pugnae génère

seit ecclesiae plus damni quam utilitatis afferri,

sane miror te et Zuinglium in quos adeo acerbe et

petulanter inveheretur potissimum sibi delegisse

qui ambo quas non sentiretis eius contumelias

vobis minime graves possetis existimare. Ille enim

vita hac defunctus hisque miseriis et molestiis omnibus

exemptu8 et inali nihil sentit et apud superos

in Domino suavissime conquiescit. Tu vero,

Calvine doctissime, qui G-allus es natione et germanici

sermonis usum nullum habes, quid ille in

te conviciorum exspuat, nihilo magis quam ego si

arabice increper, intelligis.

Me vero, ut illo omisso iam de mea translatione

aliquid dicam, scito etei id assequi non potuerim,

ut eius quem theologiae doctorem ipsa libelli inscriptio

praedicat dignitati mea latina par esset

oratio, tarnen quanto potui studio in hoc incubuisse,

ut quando me verborum illius vestigiis insistere

vol res vel verba ipsa non sinerent, saltern eius

inentem et sententiam propriis et gravibus et fervorem

doctoris huius referentibus verbis efferrem.

Ubi vero illi ipsi usu venit ubi vel memoria lapsus,

vel iudicio suo falsus, modo quod assumpsisset

nulla conclusione detei-minaret, modo quid sibi vellet

aut ego non assequerer, aut fortassis etiam ipsemet

nesciret, certe necesse habui quae videretur ad

propositum eius aptissime convenire sententiam

afferre. Veluti in eo * paragrapho quem de demonstrationibus

Euclideis scribit, ubi te et Zuinglium

agnoscit acutos et eruditos philosophos, quod assumit,

ad verbum in germanico eius scripto, sic habet:

„quoniam ratio non valet in fidei rebus" — ibi

sistit orationem nec procedit ad ullam conclusionem,

sed subiicit ilia verba: „quomodo vellomus nos

alias credere quod très personae unus deus sunt?"

Quid hic faceres, Calvine doctissime? Ego quod

interpretem fidum decet mutata orationis forma

quam autor tueri velle videbatur soquutus sententiam

eum locum sic verti: „Sed in rebus religionis

atque christianae fidei humana ratio in consilium

nequaquam adhibetur. Qua enim ratione adduceremur

ad credendum très personas deum unum esse?"

Ac rursus in eodem * paragrapho, ubi de Euclidearum

demonstrationum autoritate minuenda verba

facit, si verbum verbo reddas quod germanica

scripsit, sic habet eius oratio: „Si Euciidis deinonstrationes

ac non Dei verbum in ecclesia Dei debent

valere, est profecto apud Christianos putiïdum

argumentum" etc. Quid tu, Çalvine doctissime?

Annon ex hils verbis contra Tilemannum colliges?

Certe enim si demonstrationes Euclideae ex quibus

dicit argumenta vestra sumi, verbo Dei praeferendae

fuerint, argumenta vestra non erunt, ut ipse

dicit, putrida, sed bona ac firma. Quem sensum

ego, quoniam cum mente et sententia scriptoris

pugnat, non sum ausus sequi, sed eum locum

transtuli ad hune modum: „Ac nisi demonstrationibus

Euclideis plus quam Dei verbo tribuendum

videatur, putridum sane est et videbitur hominibus

christianis hoc argumentum" etc. Quae modo in

verbis, modo in membris et incisis aliéna a proposito

suo et secum ipsa pugnantia ponit, ut adesse

contra naturam, quod ego intelligo, adversante et

répugnante natura; et ita adesse ut de natura nihil

decedat et immutetur, quod ego secundum naturam

aut naturae ipsius habitu adesse accipio, itemque

adesse corporaliter sed non corporali modo, et alia

generis eiusdem quae et ad translationis rationem

minus spectant, et citra circumductionum atque

sententiarum confusionem ponipotuere praetermitto.

Sed et haec ipsa non eo perstrinxi ut vel te quid

esset observandum admonerem, vol autoris existiinationi

apud te detraherem, sed ut ostenderem

quanta fide et diligentia quum verba tum mentem

autoris in convertendo speotaverim teque sine Tüemanni

iniuria conviciorum eius certiorem fecerim.

Haec ipsa vero non tain otii quam meae erga te

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!