02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

259 EPISTOLAE 3287—3288 260

in istis Uteris descripseram latiusve expoBueram,

atque tali communicatione pia miseriarum communium

sarcinam reverendae fraternitati tuae quasi

in sinum deposueram, ideo ut nos participes corporis

Christi in eiusmodi exercitiis testarer, atque vos

ad mutuam commiserationem precesque ardentes,

quas nos perpetuo et pro vobis fundimus ad Dominum

Deum, excitarem.

Nunc autem quum, ita Deo nostro visum est, a

maioribus meis (quorum cura tota unitas, in ministris

ecclesiis praeficiendis vigilantium, regitur) mihi

pie iniunctum sit, uf loco mutato ex Bohemia

discederem in Poloniam maiorem, ut ministros nostrarum

ecclesiarum in opère hoc sancto sacrarum

concionum et piorum consiliorum in pascendis oviculis

Domini nostri Iesu Christi adiuvarem, parui

qua debui filiali reverentia. Quapropter naotus occasionem

opportunam, nuncium certum et idoneum,

virum pium et eruditum D. Mercurium Galium, 7 )

praesentium exhibitorem, non potui facere quin denuo

reverentiam tuam literis meis alloquerer.

Si igitur statum ecclesiae in Polonia tuae reverentiae

describere vellem, quem olim ex aliis notum

esse arbitrer, atque ex hoc fratre haud dubie

optime pietatem tuam intellecturam existimem, supervacaneum

esse putavi. Hic enim frater de omnibus

te certiorem facere poterit, qui et colloquiis

et negotiis publicis adhibitus et vocatus intererat.

Caeterum ecclesia nostra, quae sicut semper fuit, et

adhuc est, pacis et concordiae Christi quam studiosissima

(ita enim ipsi ministri verbo Dei instituti

alios docere solemus cum divo Paulo: ut si fieri

potest quantum in nobis est fratres cum omnibus

hominibus in pace vivatis,) 8 ) laus sit Deo patri,

fruitur meliori quam in Bohemia tranquillitate et

libertate. Ecclesia autem renascentis evangelii in

minori Polonia in istis initiis et exordiis gravioribus

turbis difficultatibusve indies vexatur. Nostri majores

certe non parva opera nec segniter et perfunctorie,

verum gnaviter inde usque a principio

confoederationis illis succurrere amanter cupiebant:

ideo ex animo omnibus pus consiliis et auxiliis eos

adiuvare sublevareque conati sunt, imo et hodie

eadem promptitudine similia officia fraterna, multa

experientia ipsi edocti, praestare in omni loco honeste

et decenter parati sunt. Verum varietas consiliorum

distractioque animorum plusperturbationis

quam aedificationis ecclesiae Christi semper adferre

solebat.

Dominus noster Iesus Christus, aeternus pontifes

et mediator adsit suae ecclesiae, ac illam spiritu

sancto suo reg at atque gubernet, faciatque nos

7) Cf. N. 3255.

8) Bom. 12, 18.

omnes ministros ecclesiae vasa suae misericordiae

utilia, efficiatque ut idem dicamus sentiamus et

faciamus ad gloriam sui nominis saneti et ecclesiae

aedificationem. Amen. Vale, vir venerande, quam

felicisBime, meque cum fratribus amore pio et fraterno

prosequi pergas oro, et si licuerit per negotia

vel duobus verbis rescribas. Ex maiori Polonia

Ostroroga 4. Decemb. anno Dom. 1560.

3288.

R. T. studiosus

Ioannes Laurentius.

8TANCARUS CAL VINO ETC.

Dogma suum de Christo secundum solam humanitatem

mediatore ita eommendat et Helvetiis jprobandum

prqponit ut orthodexae fidei de trinitate aretissime

coniundum perhibeat, obloquentes Arianes dicat.

(Plura inspeximus apographs Turici in Arch. Pint. VI. Vol.

106, olim Epp. Tom. II. fol. 815 per amannensem Bnllingeri

scriptum, ibid. Vol. 116, fol. 3600, Bernae in bibl. civicaMSS.

theol. 122, fol. 7 et ap. Simlernm Vol. 98.)

Clarissimis viris Wolffgango Musculo Dusano compatri

meo, Petro Martyri Italo, Ioanni Calvino et

Henrycho Bullingerö et collegis Pranciscus Stancarus

Mantuanus 8. in Christo P. D.

Arianam haeresim et Eutychianam, reverendissimi

viri mihique semper colendissimi fratres in

Domino, in hoc regno Poloniae sub nomine vestro

a quibusdam sycophantis sparsam esse atque plantatam

magno cum dolore vobis significo. Quomodo

autem et per quos hoc factum sit ex hoc nuncio,

quem ad vos cum reverentia domini nobiles

Poloni *) cum scriptis utriusque partis destinant,

facile cognoscetis. Is est Ckristophorus Leopolitanus,

2 ) iuvenis quum pius tum doctus, diseipulus

meus, qui vos ad plenum de toto negotio instruet.

Sed ut paucis totius rei summam vobis aperiam

aeeipite.

Docent hie Ariani, patrem filium et spiritum

3288.1) Cf. N. 3273. Maxime Statt. Myscovium innuere

videtur.

2) An sub hoc nomine Trecius veniebat? Fuit is postea

rector scholae Cracoviensis et Trinitariorum hyperaspistes

in conventu Petricoviensi 1565 et Sendomiriensi 1570. (Lubien.

202.) Cf. epistolam modo laudatam. Treeium laudat Noster

in Ép. ad Polonos. Apr. 1563. Opp. IX. 645.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!