02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

331 EPISTOLAE 3322—3323 332

rarem. Ac me tum profecto vecordem et moi ipsius

obUtum esse oportuissçt, nisi affectas essema erumnis

vestris et quidquid in me est, quanfculumcunque

sit, vobis obtulissem. Quod tamea eo modo facere

mihi tunc in animo non erat, nisi me illae Varennii

literae impuUssent. Nunc si quid a me in eo

peccatum est, vehement! erga vos studio meo tribuite

et condonate. Modum, fateor, excedere potui.

Bed in eo peccare quam Sunoçyoç esse aut officio

meo déesse malo. Nee enim (Deo gratia) tarn male

istic suceessit labori meo, ut me eius pigere possit,

nee tarn male excipior ut me protinus taedere huius

loci debeat. Quanto operis coepti conservandi

studio tenear, turn literae ad vos meae, si bene

earum memini, tum etiam res ipsa satis testantur.

Non sollicitatus sum ab uxore, ut suspicamini. Nihil

enim aliud scripsit quam vos magnis premi laboribus,

magnam tunc apud vos pastorum fuisse penuriam.

Id certe, quod aliorum Uteris consentaneum

esset, me etiam commovit. Sed de reditu nullum

yerbum. An aliquid effutiit nescio: nee me eius

culpam, si quam admisit, sustinere aequum est. Sic

autem pauca eius verba accepi, non quasi reditus

mei desiderio, sed ecclesiae cui debitor sum studio

teneretur. Postea aliis Uteris me bono et securo

animo esse iussit, quod omnia apud vos belle haberent.

Posteaquam his curis exagitatus ad iudicium

vestrum retuli quid mihi agendum censeretis, promptum

hunc affectum meum levitatis loco a vobis

duci, atque etiam caUiditatis perstringi, quasi semper

vacuum mihi apud vos locum esse voluerim,

ac dedita opera vos tenuerim suspensos, mihi profecto

molestissimum atque acerbissimum fuit. Rara,

ut arbitror, levitatis argumenta in me deprehendistis.

A calUdis et vafris consiliis semper aUenus

fui. Quid me suspensum tenuerit non ignorastis.

Ne propterea suspensi essetis, aut propter incommoda

mea ministerio suo careret ecclesia, aperte

rogavi. Effeci quoque ut seniores nostri, qui fuerant

tardiores, ad vos scriberent, ut quid de me

statuissent intelligeretis. Literas eorum non legi,

eummam tantum audivi. Hic si sinistrae quaedam

inüciuntur suspiciones atque in deteriorem partem

omnia mea et dicta et facta accipiuntur, ego nihilominus

culpa vaco. Ne tarnen Us adversum me locum

detis obnixe vos rogatos velim, atque ut in

posterum caritatis nomine, quae suspiciosa non est,

menus de me iudicetis. TJnum animadverto vos

existimasse, quum responderem Varennii Uteris, me

vestras ad 5 Id. Octob. datas 4 ) acoepisse. At multo

post tempore ad nos redüt tabellarius. Literae vero

quae inter sarcinas suas condiderat propter pericula

viarum, quae turn maxima erant in Gallia, mihi

4) Tales non exstant, sed fartasse scribere valuer at: ad

5 Non. (JV. 3257).

5) Non reperimw.

sub finem Novembris redditae sunt. lis decimo fere

post die respondi. s ) Conferte responsum meum

cum superioribus Uteris, atque ex eo quis mihi

fuerit ac sit animus cognoscite. Amorem vestrum

erga me quod prolixe testamini, maximam hàbeo

gratiam. De eo nequidquam dubitavi, neque existimo

vos me illinc a vobis relegatum aut in insulam

deportatum voluisse. Ego vicissim operam dabo

ut in amore respondeam, nee vestrae quantum vis

acerbae obiurgationes me a vobis abaUenare poterunt,

aut efneere ut obliviscar officii mei. Sic in

vos defixus est animus meus, ut mihi interdum hie

esse non videar. Ac quamvis vestrae consuetudinis

suavissimae recordatio me torquere possit, tarnen ex

ea maximam consolationem capio ob fiduciam amoris

vestri. Ea vero ne minui possit, quaeso atque

obtestor ne in me iam satis afnictum, nee male de

vobis meritum, tarn duri atque austeri sitis. Hie

satis habeo molestiarum. Satis etiam aerumnae

vestrae mihi attulerunt moororis. Quod si mihi

maior inde tristitia oritur, unde consolationem exspectavi,

non deficiam tarnen, mihique Dominum

adfuturum esse confido. Multa nunc me male habent

quibus me Uberatum putabam, quum illas quibus

offensi estis literas dedi. Sed de Us scribere

nunc nihil attinet, ne vobis molestus sim, praesertim

quum tarn longo itineris intervallo mihi opem ferre

non possitis. De Us post exitum, si quern dederit

Dominus, ad vos scribere, aut rebus desperatis consilium

vestrum sequi malo. Yalete, optimi fratres.

Dominus vos quam diutissime incolumes conservet

ecclesiae suae. Londini 21. Ian. 1561.

Vestri observantissimus

Nicolaus Gallasius.

3323.

BEZA BULLINGERO.

Eelatio rerum GaUicarum ab excessu regis Francisco

II.

(Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 8. — Edidit Baum.

T. II. App. p. 17.)

Beversus e GalUa et verae meae patriae singulari

Dei beneficio restitutus scripsi ad te satis prolixe

de tota mea profectione, et quis tum esset Gal-

Uoarum ecclesiarum status. Neque dubito quin tibi

redditae sint meae Uterae, utpote quas Lynero

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!