02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

307 EPISTOLAE 3310—3313 308

ubi excitaveris, meis verbis diligenter amanter, non

ut veternosum molossum, sed ut eatellum elegantulum

et blandulum, cum sua cara coniuge, fidum

atque fidelem maritum. Saluta eum diligenter, amicùm

veterem mihique carissimum et suavissimum.

Vale, mi optatissime Schencbechere. 16 ) Argentorati

4. Ianuarii 1561.

Tuus cuius manum et argumentum nosti.

— — — — Meas literas ad Regem

Navarrae et ad Conestablium ubi legeris, consigna

signo meo. Velim eas te vertere in linguam Gallicam

ut Regi Navarrae celeriter recitare possis. Scis

enim illorum principum occupationes.

Fac etiam ut Rex Navarrae mihi scribat, et die me

id petere, ut si velit me esse suum famulum et

Bervum, ipse meus sit dominus, et mihi suis mandet

uteris. Solet ipse dicere, neminem debere discedere

a facie prineipis tristem. Ne igitur ipse tu

tristis discedas et ne me tristem faciat. Hoc scribo

quasi illius tu sis consiliarius. Tantum tribuo et

illius humanitati et tuae prudentiae. Vale, ut in

altero folio.

3311,

HOTOMANUS BULLINGERO.

Novissima ex Gallia et Germania.

T. Stur.

(Ex Hotomani Epp. a Meelio editis p. 30.')

Clarissimo et speetatissimo viro D. Henrico Bullingero.

Fr. Hotomanus S. D.

Pater optime, usque adhuc distuli scribere et

tibi et clarissimo D. D. Martyri, dum is ex aula

rediret quem eo remiseram ut Galliae nostrae statum

omnem descriptum mihi afferret. Nunc dum

illum cupide exspecto, ne cuius apud te negligentiae

arguar, quem tanquam optimum parentem reverenter

colo et observo, quae mihi amious quidam

renunciavit scribere vobis statui.

16) Schencicbecherus inscriptions addidü: Accepi Aureliie

22. Ianuarii 1561.

Rex Navarrus non nobis quidein satisfacit. *)

Vinxit tarnen spem et exspeotationem omnium. Autoritatem

et dignitatem suam retinet, deque ea cum

Itala Medicea pugnat, quae incredibile diotu est

quanta rabie feratur in homines christianos. Itaque

iureiurando illum adigere voluit ad promittendum,

fore ut regulum Carolum in paterna atque arnica

religione conservaret. Çonnestatlius 2 ) cum Navarro

exercitum omnem abegit, et Guisianis perniciem

sine dubio molitur, qui magnopore ab Itala et Navarro

contendunt ut sibi ab aula abesse et Tel Romain

vel in Lotharingiam abire liceat. Amiraïïius

et eius frater Andélotus operant suam Navarro fideliter

navant. Sed ille praesertim ab omnibus in

coelum tollitur laudibus propter orationem praeclaram

quam apud Navarrum et caeteros proceres

habuit. 3 ) Regem a Deo vita esse miserabiliter

multatum, quod tarn inhumaniter cum suis subiectis

ageret. Condensis princeps 4 ) constantiam retinet

maiorem in custodia quam quum liber et solutus

esset. Oertissimum est illum eiecisse sacrificulum

e cubiculo suo, quem eo Medicea miserat ut ibi

missificaretur. Praeterea nolle e custodia egredi,

antequam de accusatione cognoscatur et talio calumniatoribus

constituatur. Vidua Scotta Fontaneblaeum

cum avunculo quodam suo proficiscitur, mirismodis

sese exagitans, et utriusque regni iacturam deplorans.

Quam a * Scottis cara sit non ignorât.

De comitiis trium statuum plane nihil habeo

quod dicam. Aiunt illa haberi coopta esse, Bed

postea dilata. 5 ) Quod mihi sane quam iueundissimum

nuncium aeeidit. Nam ut erant constituta

metum mihi permagnum afferebant, quippe quae

afflatu * a Guisianis ad suas rationes parata et

fieta essent. Confirmant etiam plerique edictum

promulgatum esse ut omnes qui propter religionem

in custodia et vineulis essent liberentur. Haec de

Gallia.

Principes nostri conventum agunt Neumburgi

ad xxi huius mensis diem. Utinam de concionatoribus

compescendis aliquid statuant: sed vereor ne

Palatino Electori nonnulli offensiones pariant. Marpachius

noster numquid tibi vir egregius videtur?

Profecto, inquit, si verum est quod aiunt de Gallia,

3311. 1) Nihüo minus ipse paxüo post apud regem stipendia

meruit, nempe fore sperans ut üle protestantium causam suo

patroemio protègere non desineret.

2) Bic antea protestantium acerrimus hostis fuerat,

nunc Guisianis infensum et contra hos cum Navarreno con-iunetum

Uli iam suum credebant.

3) Talern orationem hàbitam fuisse verosimüe est postridie

mortis Francisci II. coram Carolo IX eiusque matre

praesentibus quvnque Cardinalibus pluribusque summae nobüitatis

proceribus. Attamen de ea tacet Albaspinaei proto-

collum. Cf. Mém. de Condé II. 211.

4) Cf. 3293.

5) Vide infra N. 3323.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!