02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

373 1561 Fl EBRUAR. 374

pietatis, haec est christianae religionis vera et immaculata

professio, quam non humana adinvenit

versutia, sed spiritus sanctus per apostolorum principes

docuit. Haec Synodus.

Oonclusio quaestionis propositae: Ex his ergo

fidei nostrae primariis capitibus, tanquam duobus (ut

vocant dialectici) praemissis, necessario effieitur quod

Paulus ad 1 Tim. 2 dicit: unum esse 10 ) mediatorem

Dei et hominum, hominem Iesum Christum, h. e.

inter unum Deum, patrem seil, filium et spiritum

sanctum, et homines mediatorem esse eundem filium

Dei secundum humanam naturam tantum. Et hanc

esse Pauli sententiam, neo aliam patres infra scripti,

quum Teteres turn recentiores, qui hunc locum interpretati

sunt, demonstrant.

Rationem u ) conclusions doclis investigandam

relinquit. Nam si secundum divinam etiam naturam

mediatorem diceremus ,2 ) aut Arrianiaut Valentiniani

essemus.

Loca patrum de mediatore Dei et hominum homine

Christo Iesu. ls )

Augustinus, in praefatione secundae Enarrationis

in Ps. 29, p. 147, fac. 1, Tom. 8: Quid est mediatorem

esse inter Deum et homines. Non inter patrem

'*) et homines, sed inter Deum et homines.

Quid est Deus? Pater et filius et spiritus sanctus.

Quid sunt homines? Peccatores, impii, mortales.

Inter illam trinitatem et hominum infirmitatem et

iniquitatem mediator factus est homo non iniquus

sed tarnen infirmus, ut ex eo quod non iniquus

iungeret te Deo, et ex eo quod infirmus propinquaret

15 ) tibi, atque ita, ut inter hominem et Deum

mediator exsisteret verbum caro factum est, h. e.

verbum homo factum.

Idem Ep. 59, p. 300, fac. 2, Tom. 2 ait: TJnus

Deus et unus mediator Dei et hominum, homo

Christus Iesus. Ut illud quod dixerat: omnes homines

vult salvos fieri, nullo alio modo intelligatur

praestari, nisi per mediatorem, non Deum quod

semper verbum erat, sed hominem Christum Iesum,

quum verbum caro factum sit et habitavit in nobis.

Idem de Verbis apostoli Serm. 11, p. 301, facie

1, Tom. 10 ait: Magnam gratiam commendat

Christianis apostolus ubi dicit: Unus Deus et unus

10) etiam B.

ID haec in margine.

12) mediator esset B.

13) In codice primum loca ilia simpliciter recensentur

•aine Verborum et sententiarum eontewtu, deinde iterum cum excerptis.

Nos satis habemus duplicem seriem in unam controller

e.

14) fratrem B.

15) propinaret T.

mediator Dei et hominum 16 ) Christus Iesus. Non

ait: Christus Iesus, ne tu putares secundum verbum

dictum esse, sed addit: homo Christus Iesus,

qui est mediator, per quern coniungeremur, per

quern reconciliaremur, quia peccatis propriis separati

iacebamus, in morte eramus, prorsus perieramus.

Non erat Christus homo quando creatus est homo,

sed postea factus est homo, ne periret ille homo

pro quo factus est homo. Haec vobis contra novellain

haeresin, quae tentât assurgere, ut saepe disputare

cogimur, quia vos firmos esse volumus in bono, integros

autem a malo.

Idem contra Pelagium et Coelestinum lib. 2,

c. 28, Tom. 7: In Adam invenientibus mortem per

hoc prodest Christus quia est mediator ad vitam.

Non autem per hoc mediator est quod aequalis est

patri. Per hoc enim quantum pater, tantum et

ipse distat a nobis. Et quomodo erit medietas ubi

eadem ipsa distantia est. Ideo apostolus non ait:

Unus mediator Dei et hominum Christus Iesus, sed :

homo Christus Iesus. Per hoc ergo mediator per

quod homo inferior patre, per quod nobis propinquior,

superior nobis per quod patri propinquior.

Idem considerans ilia verba Ep. ad Gal. 3 :

Mediator unius non est, Deus autem unus est, sie

ait: Mediatorem Iesum Christum secundum hominem

dici ex ilia eiusdem apostoli sententia fit planius,

quum ait : Unus mediator Dei et hominum, homo

Christus Iesus. Mediator ergo inter Deum et Deum

esse non potest quia Deus unus est. Mediator

autem unius non est, quia inter aliquos médius est.

Idem lib. 3 de Trinitate cap. ult. ait: Quod

autem non aliquem ex angelis dedit mediatorem

sed ipsum Iesum Christum, in quantum homo fieri

dignatus est, habes alio loco: Unus, inquit, Deus

et unus mediator Dei et hominum, homo Iesus

Christus.

Idem Psalm. 103, fol. 1214 de lob sermonem

ingressus ait: Ilia omnia quae dixit nusquam lapsus

est. Nam inter alia multa etiam haec dixit

veluti stomachans adversus Deum, sicut videbatur

non intelligentibus. Vide locum.

Origenes explicans verba 3 cap. ad Rom. Quern

proposuitDeuspropitiatorium etc.: Quamvis carnem

naturae nostrae susceperit, ex incontaminata tarnen

virgine assumpta et casta s. spiritus operatione formata

est: propterea apostolus de mediatore disserens

evidenti distinctione signavit dicens: mediator

Dei et hominum, homo Christus Iesus, quo mediatorem

non ad deitatem Christi sed ad humanitatem,

quae est eius anima, referendum do-

ceret.

Ambrosius eadem verba explicans ait: Non

poterat unitatem Dei custodiens mediator Dei et

16) inserendum videtur: homo.

24*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!