02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

673 1561 SEPTEMB. . ' . 674

niam allatus est ad nos libellus ouiusdam Y. Gentüis,*)

quo lecto subito perhorruimus : adeo nobis

absurda et borrida fuit oonfessio ilia. Ubi igitur

redierit ex Lithuania percontabimur an ille eiusdem

sit sententiae cum isto Gentili. Ac quod nos quidem

attinet, possunt omnes boni id sibi de nobis

persuadere, nos abhorrere ab huiusmodi figmentis.

Valeat Gentilis fides quae gentilismum de pluralitate

Deorum invehit. Unum nos Deum credimus, unum

confitemur, qui sese patefecit per filium suum ex

immensa misericordia generi humano. Retinemus

nos usitata symbola fidei, nee sese* ab Ulis usitatis

(ut Athanasius loquitur) ritualibus modis loquendi

quovis modo abstrahi patiemur. Filium etiam Dei

coessentialem et coaequalem Deo patri tanquam

Deum verum de Deo vero firmiter credimus, non

negata interea minoritate, sed ratione officii tantum.

Quare si quis nostros istio coetus infamare perrexerit,

vestrum erit, fratres roverendi, tales praemonere

et corrigere. Eadem nos per Dei gratiam

evangelii apud nos sonat quae etiam apud vos. s )

Ut autem commodius statum huius negotii Blandratici

intelligere queamus, luculentius nobis curet

perscribi etiam atque etiam rogamus. Et est quidem

de nobis Blmdrata bene utcunque meritus, sed melius

Christus Dominus cui omnes viam et vitam

aoceptam ferimus.

Ego autem Stanislaus Sarnicius servus Iesu

Christi peculiariter rogo ut me in numéro amicorum

tuorum deinceps habere velis. En ego dextram

fraterni amoris per hoc intervallum loci porrigo ad

omnia officia amico et fratre digna, et promitto me

hoc vinculum sancte custoditurum. Caetera Christophoro

nostro Trecio commendo. Lismaninum

rogo praemoneatis: videmus eum plane huic gentilismo

addictum esse. 6 ) Cupio autem te quam diutissime

ad utilitatem ecclesiae Dei valere. Data

Oracoyiae prima Septembris anno Domini 1561.

Stanislaus Sarnicius

Iesu Christi servus addiotissimus frater.

4) Alludit fortassis ad V. Gentilis libeUum hoc fere

tempore edition cui täulus est: Confessio evangelica, theologiae

prothèses, piae ao doctae in symbolom Athanasii adnotationes.

(Trechsel. II. 335.)

5) Deest vocabulum.

6) Sub finem anni, et iam in aynodo Cracoviensi (16.

Sept.) plaeita sua fidei trinitariae opposita satis aperte protulit.

(Stoinii epitome ad calc. Sandii bibl. p. 186. Lubieniee.

p. 126.)

Calvini opera. Vol XVIII.

3507.

CALVINUS BEZÀE.

Nova eague tristia ex Geneva. AUerim mvnistrorum

Genevensium revocat. A Gardinali ut sibi

caveat monet.

(Ex Cod. Génev. 107«, fol. 242 T. edidit Beza Gen. p. 250,

Lans. p. 523, Hanov. p. 587, Ohouet p. 342, Amst. p. 156. —

Versio ~angl. IV. 217.)

A Monsieur et bien ayme frère Monsieur de Challone

en cour. ')

Ne me unius tantum hominis mors simplioi

luctu affligeret, Varennium*) meum triduo post sequutus

est Antesignanus. 8 ) De vita BadueUi nulla

spes residua est. 4 ) Heri quaestoris nostri uxor

dum féliciter peperisse visa est, repente ex nervorum

convulsionibus est mortua. Nicolaum Igneutn, 5 )

ut plura funera accumulera, catarrhus intra novem

horas suffocavit. Aliquid solatii, quod Beraldus

paulatim cum uxore puerpera convalescit. ") Prope

immaturo partu exstincta fuit: nunc tarnen foetu

salvo vires colligit. Quod nuper rogavi, ut alter e

e duobus nostris 7 ) collegis rediret, quam celerrime

fieri poterit, curate. Si integrum esset Gattasio, et,

quidem ecclesia cui praeest incolumi, nobis réstitùi'

vellemus. 8 ) Verum re incerta quiescendum censuimus.

Tempus docebit quid rectum sit ac utile.

Caeterum ne te amicitia Lotharingi 9 ) lautum nimis

reddat: te in tempore admoneo, me quoque esse

fratrem Ferrariensis. 10 ) Nam quum me hio ante

annos tredecim amplecteretur, promisit se mihi

semper fore optimum fratrem. Cave igitur ne in

8507.1) Inscriptionem' adeoque suum ipsius nomen Basa

suppressit.

2) tf. 3495.

3) quis? (The oldest pastor?)

4) Inde ab a. 1560 lector in phüosophia et mathesi hoc

ipso mense Septembri obiit. (Beg. du Conseil 18. Sept. Sensbier,

hist. litt. I. 392.)

5) Etiam hic nobis ignotus.

6) In eius locum, nescio quo tune abeuntis d. 25. Sept.

Franc. Partus Cretensis prof. htt. graec. creatus est

7) vestris Edd. Collègue Genevenses tunc temporis

Lutetiae commorabantur Morellanus et Merlinus.

8) OaUasius post colloquium Londinum rediit.

9) Cardinalis.

10) Ferrariensis hie erat Ugatus pontificis, Hippolytus

ab Este, Alphonsi Ferrariensis et Lucretiae Borgiae fUius,

levir Benatae ducissae. De hoc La Planehe (ed. Buchon p.

153); ledit Cardinal tenant en France 60,000 esons de revenus

en bénéfices et onltre ce estant protecteur de France à Rome,

prenant pour raison de oe cinq pour cent de tontes les ex-,

peditions oonsistoriales pour son droict et subside etc. Anglus

eum facit fratrem Lotharingi.

43

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!