02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

355 EPISTOLAE 3335—3337 356

in qua de edition e cogitare te scribis, perlegit. Causam

vestri consilii intelligere se dicebat ex quibusdam

circumstantiis. Verum perlecto scripto de

coena iudicabat non fore consul turn ut edatur, ne

nova adversariis detur insultandi materia, ac si de

pristina sententia aut immutassemus aliquid aut remisissemus.

Fraecipue quod sub, et tales particulas

conoeditis, modo addatur explicatio: ea in re dicebat

non esse tantum tribuendum studio concordiae,

ut istis veluti nebulis obscuretur doctrina. Quamvis

enim ego ferre possim omnes illas loquendi formas,

aiebat, eogitandum tarnen est simplices ex ipsis

formis sibi interpretationem arripere mordicos,

et quae una aut altera particula inscribuntur animis

infixa magis haerent quam quae interpretatione

adhibita partioulis ambiguis praeter particularum

naturam explicare volumus. Haec Gomitis erat sententia.

Addebat alia plura pie et graviter. De pio

quem habetis erga Cbristi ecclesiam animo non dubitabat,

sed aiebat, rebus ita amictis etiam cordatissimos

viros hortatu et aliorum iudiciis indigere.

Postremo concludebat verbis prope totidem germanicis:

Afflictio quae iam grassatur in Gallia movet

pios hos viros ad eogitandum de ineundis his rationibus

concordiae: verum consulo ut non eiusmodi

ineantur, ne nostris ecolesiis obsint quae puram

doctrinam recipiunt. Deus perforavit oculum Henrico

regi: idem Deus hunc procul dubio compescet

iusto 8uo iudicio. Nos diligentissime Deum orabimus.

Haec totidem verbis magno serio dicebat et

iussit ut te resalutarem peramanter. Haec Gomitis

verba eo gratiora sunt quo eventus piis omnibus est

iucundior.

Sturmio utor familiarius quam fortasse meam

aetatem deceat: 2 ) modeste tarnen conor familiaritatem

earn quam ultro obtulit ad Dei gloriam dirigere.

Ediderat consolationem funebrem quam mitto 8 ): in

ea quae mihi non probarentur, et arripi possent a

Saxonibus in suae causae defensionem, significavi.

Excusabat se pro subiecta materia de resurrectione

corporum intelligere illas loquutiones : cupiebat tarnen

quaedam verba immutata. Ego quoniam vocatus

ab ipso sum ut accipiam literas ad Palatinum perferendas,

monebo ut in exemplaribus quae nondum

sunt vendita corrigi curet membrorum visceribus

et loco corporum, cordium substituât. Res ea valde

mehabuit male: sed consolatur me quod defensionem

Philippi velit suscipere. Hortatus eum sum ut perspicue

rem proponat, ut simplicissimi etiam intelligant.

Ägam iam pluribus cum eodem.

Statum nostrae ecclesiae Heydelbergensis scito

«sse Dei singulari Providentia eo deductum ut initia

vix queant eBse meliora. Inter ministros et nos

non solum summa est consensio, sed studium etiam

commune propagandi puram doctrinam. Singula

soriberem nisi tempore excluderer.

Causam nunc accipe cur Argentinam venerum. 4 )

Dominus sua paterna Providentia prospexit mihi

de pia gravi et prudenti sponsa Metensi, ex ecclesia

gallica quae est Argentinae. Testimonium hoc habet

a ministro D. Holbraco, D. Xanco, et nobili

Clerevantio, s ) imo a tota ecclesia. Utriusque etiam

linguae est gnara. Recusaverat ante divitibus Germanis

nubere, ne crassa de coena Domini opinione

inficeretur apud maritum talem. Ego iam magis

animor ad serviendum Domino quam antehac unquam.

Tuum erit, mi parens, ut tua fausta precatione

et matrimonio huic nostro et voluntatd serviendi

Deo serio et pio zelo nunquam desis. Dominus

Deus protegat te et conservet. Amen. Argentinae

6. Februarii 1561.

3336.

T. Olevianus.

BULLINGERUS BLAURERO.

Excerpit quaedam ex Uteris Calvini, maxime

quae ad Polonorum mdlestum quaerendi pruritum

spedant. Addit varia nova, inter quae et horrenda pr

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!