02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

289 1560 DBOEMB. 290

princeps synodum suorum theologorum, oui ipse quoque

interfuit Cassellis ad nonas circiter Octobris.

Ibi inter alia scripta oblatum est illud, de quo iam

dixi, duarum academiarum, bene longum ipsum atque

in quinque capita ab autoribus suis divisum,

quibus eoruni de coena Domini sententia explicatur.

Et collatione facta per aliquot dies, quum prope de

concordi omnium responsione desperaretur, tandem

post repetitam recitationem scripti illius consensum

est concorditer, ut quid suscipiendum, quid recusandum

putarent annotatum traderetur principi.

Hoc ill. princeps cupidissime acceptum scholis suis

et ecclesiis commendavit. Prohibuit insuper ne quis

ex suis contentionibu8 inserviret aut partes foveret,

sed in simplici et yero sensu tuendo confessionis

Augustanae et apologiae atque huius scripti permaneret.

Huius itaque exemplum sine prooemio latinum

e germanico optima qua potui fide factum ad

te mitto, ut intelligas quantum animorum Oattis

monticolis Deus in bac extrema necessitate ecclesiae

dederit, quum iam a plerisque classicum caneretur

et res ad vim spectare videretur. Nostri iam

pridem ad arma clamarant contra inermes et extorres,

sed intercessione D. Pistorii 2 ) atque ad insperatum

nuncium hunc placidiores futoos speramus,

et incipiunt nunc quidam, post explicationein Arnold!

Band 3 ) clarius intelligere, quae nostra sententia

sit, quam antehao facere potuerint. Itaque

bona spe fruimur fore ut brevi fiat nobis publici

ministerii potestas. Quod ut Deus post tarn diuturna8

calamitates, quae afflictam ecclesiolam pessum

dederunt, faxit, ardentibus votis optamus, quae ut

vestris precibus adiuvetis et Deo commendetis etiam

atque etiam rogamus.

Afflictissimus ac prope deploratus est per Flandriam

status ecclesiarum, et pro inquisitione Hispapanica,

*) cuius nomen exhorrescunt ipsi papistae,

distributi8 per singulas civitates episcopis cum potestate

inquisitorum, i. e. inquisitoribus sub titulo

episcoporum per malignitatem, proventuum qui eis

assignati sunt conquirendi undecunque nécessitas,

ad 8plendorem dignitatis tuendum indicta esse videtur.

Viglio obtigit Gandavum, Antwerpia attributa

est Nigro homini Gallo, D. Sunnio Lovaniensi

2) Superintendentis in Nidda.

3) Quern ecelesia gallicana Francofurdensis Perrueelli

successorem esse voluit. (Frkf. Bel. Rndl. 11. Beü. 37. 38.

(Fresenius KG. der Ref. in Frkf. 197.) Ipse Quercetanus in

ea verbe medicam artem exercebat.

4) Quam a. 1550 Carolins V. in JBelgio instiluere eonaius

fuerat, sed effeclus propositi) non respondit. Granvelia

Atrebatensium episcopo autore Philippus II. rem denvo aggressus

tredecim novo» episcopatus creavit quo facilius haeretici

deprehendi prissent, frustra réclamante Ma provineia.

(Belgarum sub Albani dncis imperio exsulum libellas supplex

ad Maxim. IL Imp. etc. in Gerdes, Serin. Antiq- VIII. 577.) I

Calvini opera. Vol. XVIII.

Buscum Duois, Mechlinia Cardinali Granveïïano

metropolitana sedes etc. Adventu Caroli principis

Hispaniarum cum prima classe confirmabitur illis

sua potestas. Interea vero in hac omnium trepidatione,

dum fugam plerique meditantur, negliguntur

coetus et magna ubique vastitas. Sed et rumores,

imo praeludia quaedam belli, effugium plerisque

praecludunt. Iactamur fatis acti maria omnia circum,

et speciem fluctuantis ecclesiae ista exsilia

prae se ferunt. Sed confidere nos decet qui ei Domino

meremus * cui parent cuncta.

Yale, vir eximie et pater in Domino observandissime.

Scriptum duarum scholarum prolixitate

me deterruit; sed neque operae pretium me facturum

existimavi, quia in hoc praecipua capita paucis perstringuntur.

In quintum autem caput, quod de

recto usu s. coenae est, nihil annotatum erat, quod

extra controversiam esset. Iterum vale. Francoforti

quarto Oalend. Ianuarias anno 1561.

Humanitatis vestrae observantissimus

Eusthatius Quercetanus.

3305.

STURMHJS SCHENCKBECHERO.

Nuntiat ei novissima ex Germania et negotiationes

obiter attingit quas Lutetiae persequuturus erat.

(Ex Arcbivis Thomanis. Autographon.)

A Monsieur Monsieur Iehan Schencbecher secretere

de Electeur Palatin.

S. mi Schencbechere. Elector Palatinus de te

sollicitus erat. Audierat nescio de quo in itinere

intercepto. Puto fuisse Rognacensium *) creditorem

Nicolaum Teutium. Spero te salvum pervenisse et

gratum et acceptum esse his quibus curatio regni

commissa est principibus. 2 ) De Conestdblio s ) laetor

illum etiam delectum. Bonus hic Nestor Calvinus

mihi conqueritur 4 ) quod multi sibi importuni sint,

qui subito cupiunt orbem totum commutari. Videtur

illi satis esse, et idem mihi videtur, si exsuies

revocentur, captivi liberentur, conventus private

8305.1) Filiae D. de Rognac nupserant altera Gasp, de

Heu, altera D. de la Renaudie.

2) Navarreno, Condaeo, Colignaeo.

3) Soror eius erat mater trium fratrum de Châtillon.

4) Literae non exstant.

19

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!