02.06.2013 Views

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

opera quae supersünt omnia. - ARCHIVE OUVERTE UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

39 EPISTOLAE 3174—3176 40

agitandum aliis fuerunt autores, libère respond!,

majii non placere totam agendi rationem, rem vero

ipsam multo minus probari. a ) Quod stulte cogita-

Terant pueriliter deinde aggressi sunt. 3 ) Nunc me

ignaviae eorum piget, quia quod ante idus Martias 4 )

exsequi statuerant, scio non dum tentatum fuisse

quinque post diebus. Nunc in singula momenta

exspectamus quorsum magnifici eorum conatus eruperint.

Totum cardinem verti in conficiendo Antonio

5 ) recte iudicas, sed vereor ne ex ipsis ducibus,

qui se cordatissimos simulant, quidam sint ad captandam

eius gratiam plus aequo propensi. Certe ante

triduum aliquid detegetur. 6 ) Interea in oppidis

quibusdam Provinciae 7 ) plus ausi sunt boni viri

quam vollem. Suaseram ne ante aulicam lustrationem

in publicum prodirènt: nunc festinatio eorum

maiores gignet motus. Mihi Europae concussio,'

quam pridem animo concepi, ante oculos quodammodo

versatur. Neque tamen ita perplexus haereo,

quin iam ad iter me comparem, si res postulabit.

Dabis veniam et brevitati et sterilitati epistolae. Si

quid dignum cognitu acciderit, sumptibus non parcam,

ut quod féliciter coeptum fuerit prosequamur,

vel si quid adversi, obviam eatur ac quaerantur

idonea remédia. Te quidem mature certiorem omnium

faciàm, deinde accurram si usus fuerit. Vale,

ornatissime vir et mihi observande. 23. Martii 1560.

eoubs couleur de traicter d'un mariage, que les chefs se trouveroyent

au 6. mars (La Planche p. 239: au dix) en la maison

de la Fredonniere, le roy estant lors à Blois, puis estant

venu à Amboise fut arresté qu'ils se trouveroyent en la maison

de la Carliere à trois lienes d'Amboise et le rendez-vous

des trouppes assigné au 15 (La Planche: -au 16). La Benaudie

fut esleu lieutenant d'un prince (de Condé) qu'on ne nommoit

pas etc.

2) Sic ipse et alibi. Beza in rem propensior fuisse

videtur. Hotomamis contra aperte arma sumenda esse

putabat.

3) alladere videtur ad numerosos illos conventus et ad

iteratas procrastinationes. Cf. N. 3205 et Baum p. 99.

4) seil, dies primum statutus fuerat a. d. pria. Nonas.

Nam quae quinque diebus post Idus evenerunt Noster neque

sciebat quum scriberet neque rescire potuerat.

5) Vide N. 3166, nol. 1. Cave de Navarreno cogites.

Antonii nomen hic typiçe ex historia Bomanorum repetitum

àlterum Guisiorum désignât.

6) Vides eum scire, rem iam ad effeetum spectare, imo

in sumvio discrimine esse.

1) Sub finem a. 1559 et 1560 ineunte Antonius et Paulus

de Bichiend, seigneurs de Mouvons, CasteUanae publice cültum

evangélicum celcbrarunt. (Hist. eccl. I. 372.) Valentine

protestantes Fvanciscanorum templo potiti sunt (v. Calvini

ep. d. d. 22. Apr.) et alibi similia evenerunt. (Hist. eccl. I.

342 seq.)

3175.

COLONIUS CAL VINO.

Narrât quid fecerit ex quo Metis pulsus primum

Bipontum postea Heidelbergam pervenit. Ecclesiae

Heidelbergensis statum et theologica instituta depingit.

(Ex autographo Ood. Gencv. 113, fol. 27.)

Pietate et doctrina clarissimo viro D. Iohanni

Oalvino ecclesiae Genevensis pastori fidclissimo.

Genevae.

S. Ex aliorum uteris 1 ) intellexisse te opinor,

clarissime vir, quibus de causis agro Metensi cedere

coactus fuerit hospes meus D. a Clervant cum tota

sua familia, et ego una cum illo. Binas enim rex

literas 2 ) miserat ad senatum quibus et arcem demoliri

et solo aequari et gravissimo in ilium exemplo

animadve;rti iubebat, ni ab incepto desisteret.

Itaque Bipontum venimus ibique consedimus trimestri

spatio, 3 ) quum ego interim pergerem in meo

ministerio privatim in ipsius aedibus. Liberum

enim id nobis reliquit praefectus principis. Pulsus

postea a Trevirensibus Gasparus *) noster et Heidelbergam

vocatus uteris me invitavit ut in functione

sua collega me illi adiungerem. Huiusmodi enim

esse functionem, in quaplurimum ecclesiae prodesse

possem, praesertim quum unicam tantummodo familiam

instituendam haberem. De consilio itaque et

consensu D. a Clerevant et Immanuelis Tremellii 6 )

profectionem suscepi et onus una cum illo subivi.

Id autem est huiusmodi. Quum tristissima sit ecclesiarum

Palatinatus deformatio, in quibus pars

magna ministrorum latine nesciunt, quidam de scripto

aut impresso concionantur, nonnulli ne legere quidem

noverunt (ne quid interim de dissoluta ac plane

scandalosa ipsorum vita dicam) voluit pientissimus

princeps ecclesiae ita afflictae succurrere. Quapropter

collegium instituit in quo adolescentes alantur

ministerio conseorati quos omnes fidei nostrae mandavit

ut in pura eos doctrina instituamus, ad habendas

conciones formemus, denique ut sub disciplina

contineamus: quocirca ad vestras ecclesias

3175. 1) Vide ipsiüs epistolam N. 3143.

2) Fide ibidem et Hist. eccl. III. 444.

3) ergo usque ad m. Februarium vergentem.

4) Oleviamcs d. 19. Bee. e eareere liberates per Hornbachiam

(N. 3152) Heidelbergam se contulit ad Collegium

sapientiae quo vocatus fuerat m. Ianuario, ipso teste in Seisen,

re}. Heidelb. p. 121. Collegium illud seminarium ad formandos

ministros factum est. (Haute, Neckarschule p. 39.)

5) Qui ergo turn-Hornbachiam nondum reliquerat, mox

vero et ipse Heidelbergam vocatus fuit ad secundum theologiae

caihedram. {Haute, Univ. Heidelb. II. 50.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!