Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

ofm.org

Acta Ordinis Fratrum Minorum - OFM

E POSTULATIONE GENERALI 285Antistitae Generalis absoluto munere, humilisin occulto se continuit atque xxviii annos persecutionesaerumnasque per suas filias illataspassa est. Post vitam Dei gloriae proximiquecommoditati dicatam, inter aegritudines offensionesqueexactam, quas communis homo nontoleravisset, Mater Maria Rosa Flesch suumterrestrem cursum in principali domo oppidiWaldbreintbach die xxv mensis Martii annomcmvi absolvit.Dei populus sanctam eam putavit atquefama haec perstans effecit ut Episcopus Trevirensisbeatificationis Causam per ProcessusOrdinarii celebrationem incoharet, qui annomcmlvii Treviris initium cepit et anno mcmlxxxiiad finem est adductus. Postquam Decretodiei xix mensis Februarii anno mcmxcixiuridica validitas est comprobata, faventibusConsultoribus Theologis et Patribus CardinalibusEpiscopisque, Nos Ipsi facultatemfecimus ut Congregatio de Causis SanctorumDecretum de virtutibus heroum in modumexercitis die xxviii mensis Aprilis anno mmviet de miraculo die vi mensis Iulii anno mmviievulgaret. Statuimus igitur ut beatificationisritus Treviris die iv mensis Maii anno mmviiicelebraretur:Hodie igitur de mandato Nostro VrenerabilisFrater Noster Ioachimus S.R.E. CardinalisMeisner, Archiepiscopus Coloniensis, textumLitterarum Apostolicarum legit, quibus Nosin Beatorum Album Venerabilem Dei ServamMariam Rosam Flesch adscribimus:Nos, vota Fratris Nostri Rainardi Marx,Episcopi olim Trevirensis, atque Administratorisdioecesani Roberti Brahm, Episcopititulo Mimianensis, necnon plurimorumaliorum Fratrum in Episcopatu multorumquechristifìdelium explentes, de Congregationisde Causis Sanctorum consulto, auctoritateNostra Apostolica facultatem facimus ut VenerabilisServa Dei Maria Rosa (in saeculo:Margarita) Flesch, virgo, Fundatrix InstitutiSororum Franciscalium a Beata Maria VirgineAngelomm, quae, Chrìsti passioni coniuncta,suam exegit vitam in caritate erga pauperiores,dolentes et derelictos, Beatae nomine inposterum appelletur, eiusque festum die undevicesimaIunii in locis et modis iure statutisquotannis celebrari possit.In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.Praeclara haec mulier insignes religiosaepietatis fideique testificationes dedit, quaetotam suam vitam Domino Deo omnino addixitatque pro Christi et Ecclesiae amore suamexegit aetatem. Ad Iesu monitum parvulis instituendis,pauperibus sustinendis aegrotisquecurandis consentaneum in modum incubuit.Quapropter enixe hortamur omnes christifidelesad illius virtutes, praesertim caritatem,verbo et opere pie imitandas.Haec vero quae hodie statuimus firmausquequaque esse volumus ac valida fore iubemus,contrariis quibuslibet rebus minimeobstantibus.Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die iv mensis Maii, anno mmviii,Pontificatus Nostri quarto.De mandato Summi PontificisTharsicius card. BertoneSecretarius Status3. Litterae Apostolicae quibus Venerabilis Servi Dei Francisci Antonii Bonifaciocaelitum Beatorum tribuitur dignitasBENEDICTUS PP. XVIAd perpetuam rei memoriam. - «Vos testesmei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi,ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quiaego ipse sum» (Is 43,l0).Venerabilis Dei Servus Franciscus IoannesBonifacio, sacerdos, verus fuit Dominieiusque praesentiae inter homines testis, cummartyrium pro fide susciperet suum amansapostolatum.In oppido Pirano d’Istria dioecesis Tergestinaedie vii mensis Septembris anno mcmxiinatus est. Cum primum apud Iustinopolitanumet post Goritiense seminarium studiis dedissetoperam, die xxvii mensis Decembris annomcmxxxvi sacro ordine est auctus et statim adCivitatem Novam est missus, ut inter iuvenesapostolatum explicaret. Cum superiorumaestimationem sibi propter opus bene actumconciliaret, nominatus fuit «cappellanus expositus»Villae Gardossi, qui locus ad paroeciampertinet Buie d’Istria, ubi quieta communitas,domibus magno rure dispertitis, vario sermoneloquebatur, quae requirebat prudentem pastorem,qui varia diversaque componere valeret.In pago illo sine viis, sed solummodo parvissemitis instructo pedibus decurrendis, VenerabilisDei Servus aegrotos invisere atqueCatechismum in ipsa villari area tradere solebat.Annis illis effecit ut in illa parva aede,

More magazines by this user
Similar magazines