288 AN. CXXIX – MAII-AUGUSTI 2010 – N. 2perfecti religiosi omnino Dei consecrati in vitasua consummans virtutes.In civitate Iadere in Dalmatia Beatus anno fere1400 natus est. In familiari paupertate aequovultu ac laeto christianae conversationis amplexuiuventutem degit, donec, dum tricesimumprimum aetatis annum agebat, patriam reliquitet una cum aliis incolis suis in Apuliam migravit,ut stabilem laborem quaereret. AdventumDomini hic praestolatus est, qui perfectissimumcertissimumque ei ostendebat Evangelii iter.Pro amore paupertatis decalceatus, PauperculiAssisiensis filius esse valde exoptans, apudConventum franciscanum Bitectinum acceptusest, in quo professionem religiosam emisit.In hac nova patria Beatus Iacobus uti simplexfrater laicus praestitit. Oboedientia ei identidemofficia sacristae, obsonatoris, hortulanicommisit et mendici stipem pro bono fratrumsociorum quaeritantis. Muneribus laeto ac benignocorde functus est, operis suae gratiam devotioniset orationis spiritu exercens. Constansfuit Regulae eius observantia, mira simplicitas,summa in eo mundi rerum abiectio. ConventusSanctae Mariae apud Insulam Conversani, SanctiPetri Barensis, Sanctae Mariae Angelorumapud Cassanum in Murgiis et Sancti Franciscide Bitecto eius gavisi sunt benignitatis, mansuetudinis,modestiae actuositatisque moribus.Contemplationi usque ad mysticam caelitumcommunionem deditus, Frater Iacobus peculiaremerga Beatissimam Virginem Mariampietatem coluit, quam inde ab infantia elegit utiprincipem consiliorum ministram, magistram etmatrem. Prophetiae denique miraculorumquedono Deus eum quoque ditare voluit.Humilitas, discessus a mundo et silentiumconversationis eius fuerunt insignia, sicut etsubstantialis rerum naturae exquisitio. Quae vitaelineamenta eum minime vero ad solitudinemduxerunt, magis autem ad maiorem sollecitudinemamoris, servitii, proximitatis et caritatiserga pauperes. Frater Iacobus fuit, temporibussuis, equidem pacis et concordiae seminator.Post annum 1480 Bitectum destinatus est,ubi initium dederat religiosae suae conversationismandatis sancti Francisci accommodatae.Vinculum eius peculiare cum civibus huius nobiliscivitatis in dies corroboratum est et usquead diem supremum profecit. Stipem quaeritans,non modo omnes proventus pro amore Dei postulavit,sed omnibus etiam, quas visitabat, familiislucem simplicis illius et efficacis verbiEvangelii attulit. Quocumque perveniret, pacemet bonum ominabatur, omnium conciliabatcordia et suavitatem gratiae diffundebat.Licet iam provectae esset aetatis, Frater Iacobusiam fractas vires suas impendit, ut aegrotisadsisteret. Caritate erga omnes egenos,praesertim in creberrimis siccitatibus, praefulsitet numquam remisit quominus aquamex puteo Conventus exhaustam distribueret.Grassante labe anno 1483, usquequaque interfuit,ut omnibus benefaceret, aegrotos sanaret,incertos illuminaret, miserias extolleret et actisoperibusque viam regalem caritatis collustraret.Hucusque pervenit, ut vitam ipsam, adtantae labis liberationem a Deo impetrandam,utpote holocaustum offerret. Acerba eius valetudo,quam perdolens flexio corporis et surditasfere summa saeviter adauxit, prorsus hancsuipsius oblationem Domino consecuta est.Soror mors vitam eius meritis effertam inConventu Bitecti, anno fortasse 1496, abstulit.Corpus eius, quod viginta circiter annos postmortem incorruptum inventum est, etiamdumasservatur in Sanctuario ei dicatum, quo permultidevote accedunt peregrini, ut consolationemet lucem fidei inveniant.Summus Pontifex Clemens XI die 29 mensisDecembris anno 1700 eum in numerumBeatorum rettulit.Cum cultus Beati, qui iam a longo temporeeffulsit, non modo in Italia, sed etiam peregre,propagatus esset, die 27 mensis Iunii anno1989 apud Curiam Barensem-Bituntinam CanonizationisCausa inita est per celebrationemInquisitionis Dioecesanae super continuationefamae sanctitatis necnon super virtutibus. Positioneanno 1998 confecta, die 30 mensis Novembrisanno 1999, in sessione ConsultorumHistoricorum et die 7 mensis Novembris anno2008 in Congressu Peculiari ConsultorumTheologorum prospero cum exitu disceptatumest, iuxta consuetudinem, an Beatus more heroumvirtutes christianas exercuisset.Patres Cardinales et Episcopi in SessioneOrdinaria diei 27 mensis Octobris anno 2009,audita relatione Excellentissimi Domini MarcelliSemeraro, Episcopi Albanensis, CausaePonentis, professi sunt Beatum Iacobum Illyricumvirtutes theologales, cardinales iisqueadnexas in modum heroum coluisse.Facta demum de hisce omnibus rebus SummoPontifici Benedicto xvi per subscriptumArchiepiscopum Praefectum accurata relatione,Sanctitas Sua vota Congregationis deCausis Sanctorum excipiens rataque habens,hodierno die declaravit: Constare de virtutibustheologalibus Fide, Spe et Caritate tum in
E POSTULATIONE GENERALI 289Deum tum in proximum, necnon de cardinalibusPrudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudineiisque adnexis in gradu heroico BeatiIacobi Illyrici de Bitecto, laici professi ex Ordine<strong>Fratrum</strong> <strong>Minorum</strong>, in casu et ad effectumde quo agitur.Hoc autem decretum publici iuris fieri etin acta Congregationis de Causis SanctorumSummus Pontifex referri mandavit.Datum Romae, die 19 mensis Decembrisanno Domini 2009.† Angelus Amato, S.D.B.Archiepiscopus tit. Silensis - Praefectus† Michaël Di RubertoArchiepiscopus tit. Biccarensisa Secretis6. Decretum super virtutibus Servae DeiAntoniae Mariae VernaCongregatio de Causis SanctorumEporediensis, Beatificationis et CanonizationisServae Dei Antoniae Mariae Verna, FundatricisInstituti Sororum Caritatis ab ImmaculataConceptione v.d. «d’Ivrea» (1773-1838).DECRETUM SUPER VIRTUTIBUS«Hoc in opere peculiaria perspicio signasupernae Providentiae».Infinita fides in divina Providentia, quamhumilis Serva Dei Antonia Maria Verna vitaet operibus professa est, his propheticis verbisab ipsa ad Episcopum Eporediensem relatissummopere personat.Serva Dei in vico Paschario de Ripariolo Canavensiprope Eporediam in regione Pedemontanadie 12 mensis Iunii anno 1773 e rusticalocupleti familia felicis condicionis solidisquechristianis praeceptis informata nata est et ipsaortus die ad fontem baptismalem ducta per sacramentumregenerationis Christo incorporata.In tranquillitate familiaris vitae infantiamdegit serenam: simplicis impigraeque fideiexemplo parentes dulcedinem orationis eamdocuerunt et ad actuosam vitae paroecialisnavitatem direxerunt ac puella vero animumbenignum, ingenium vividum, indolem expeditamatque cor mite et misercors mox pandit.Iam inde a prima aetate Antonia Maria,quae amabiliter puerorum parvum agmen amatribus asperis agrorum operibus occupatisipsi commissum omni studio et curis respiciebat,puellarum institutioni aegrotorumque curis,eo tantum ut omnes in Deum adverteret,sese statuit consecrari. Dum decimum sextumaetatis annum agebat aetatis, votum virginitatisemisit, e quo Congregationis religiosae fundandaeiam trahere incepit afflatum.Spiritu Sancto duce, alacritate fidei ServaDei temporum signa legere valuit, qui ea praesertimtempestate profundis humani cultus etcoevae societatis mutationibus laborabantur,atque plurium aberrationum in defectu institutionisac patenti in ignorantia deprehenditcausam. Paschario itaque Ripariolum migravit,parvum iuvenum mulierum coetum sibisocians, quae ipsius mentem ac propositacommunicabant. Licet adultae iamiam aetatis,Scholam a Iesu in vico Sancto Georgio Canavensifrequentare voluit, ut ad missionem educationissese compararet.Anno 1806, licentiam «Recessum» pro Filiabusa Caritate sub tutela Immaculatae ConceptionisBeatissimae Mariae Virginis constituendiprimitus petiit. Hoc Matris Dei titulumfundatrix singulari cultu prosecuta est, delegitet filiabus suis commostrare voluit tamquamfontem « salvificae Christi caritatis » participationis.Diutina hinc vicissitudo iniit, quaeindulgentem Servae Dei divinae voluntati animidocilitatem patefecit, necnon profundumspiritum fidei et orationis et firmissimam operispost frustrationes resumendi constantiam.Nam, licet post multiplices ambages tantumet viginti duo annos dissensionum et discordiarum,Regias Licentias, quae Institutum eiusreligiosum recognoverunt, adepta est.Anno 1830, nova vero prorupit procella,cum in Pedemonte multa Instituta religiosamulierum consociare temptatum est. QuodAntoniae Mariae gravissimum et acerbissimumfuit onus, quod omnia evertere videbaturet Institutum nuper fundatum pertrahere, ut inalium cum indubia genuini fervoris amissioneconflueret. Serva Dei autem silere maluit aclegitima iura seponere: orationem corroboravit,impensius supernae Providentiae, cui opussuum commendaverat omne, fidem excoluit etetiam per humiliationes et tribulationes eventusprudentia sapientiaque rexit, ut oriens eiusCongregatio naturam et lineamenta sua cuminstantiis temporum consentanea servaret.Die 27 mensis Novembris anno 1835, Institutumnomine «Sororum a Caritate sub tutelaSanctissimae Conceptionis Beatae Mariae