14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

88 S. AUGUSTINI EPISCOPI

manu mitissima et misericordissima pertractans et componens

cor meum, consideranti quam innumerabilia crederem quae

non viderem*, neque cum gererentur adfuissem ; sicut tam

multa in liistoria gentium^, tam multa de locis atque urbibus

qu8B non videram, tam midta amicis, tam multa medicis, tam

multa hominibus aliis atque aliis; quse nisi crederentiu', omnino

in hac vita nihil ageremus " ;

fidem meam labefactare conaris, certam

scientiam trade, si potes ; ut id, quod

credidi, temere me credidisse convincas.

Uuo sunt quae mihi profers ;

uniim, cum

dicis Spiritum Sanctuni esse qui loquitur,

et alterum, cura dicis manifesta esse qua?

loquitur. Sed tu r.ec hoc nec illud va-

les ostendere. Nihil aliud elegisti nisi

laudare quaj credis, et irridere quod

credo. Cum igitur ego vicissim lauda

vero quod credo, et quod credis irrisero,

quid putas nobis esse judicandum, quidve

faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui

nos invitant certa cognoscere, et postea

imperant ut incerta credamus, et eos

sequamur, qui nos invitant prius credere

quod nondum valemus intueri, ut ipsa

fide valentiores facti quod credimus intelligere

mereamur, non jam hominibus,

sed ipso Deo intrinsecus nientem nostram

illuminante atque firmante t P^t quoniam

quaesivi unde mihi probet, nunc quEero

unde ipse cognoverit. Si dicit sibi reve«

latum a Spiritu Sancto, suamque mentem

divinitus illustratam, ut ea qua? dicit

certa et manifesta cognosceret, ipse sig-

nificat quid intersit inter cognoscere et

credere. Ipse enim cognoscit, cui apertissime

ista monstrantur ; eis autem quibus

hffic narrat, non cognitionem insinuat,

sed credulitatem suadet. Cui quisquis

temere consenserit, Manichaeus efficitur,

non certa cognoscendo sed incerta credendo

; quales nos imperitos adolescentulos

aliquando decepit. Debuit ergo

non nobis polliceri scientiam, neque

manifestam cognitionem, neque ad id

quod quaeritur sine ulla ambiguitate perventionem,

sed dicere potius sibi ista esse

monslrata. illos autem quibus narrantur

credere sibi debere quae nesciunt. Sed

si hoc diceret, quis non ei responderet,

" Si ergo incognita crediturus sum, cur

non ea potius credam, quae jam consensione

doctorum indoctorumque celebrantur.et

per omnes populos gravissima

auctoritate firmata sunt"! Hoc ille metuens

ne sibi diceretur, ofFundit nebulas

imperitis, primo pollicens rerum certarum

cognitionem, et postea incertarum impe-

postremo, quam inconcusse fixum

rans fidem. Cui tamen si hoc dicatur,

ut saltem vel sibi haec doceat tsse mon-

strata, similiter deficit, et hoc quoque ut

credamus jubet. Aug. c. Ep. JManich.

c. 14. Si ergo ad millia fabulosorum

phantasmatum, te auctoritati ignotissimEe

et furiosissimae subdidisti, ut ideo haee

omnia crederes, quia in illis conscripta

sunt libris, quibus miserabili errore credendum

esse censuisti, cum tibi nulla

demonstrentur ; cur non potius Evange-

licae auctoritati, tam fundatje, tam stabilita^

tanta gloria diffamatae, atque ab

Apostolorum temporibus usque ad nostra

tempora per successiones certissimas commendata;,

non te subdis, ut credas, ut

videas, ut discas eliam omnia ilia quae te

offeridunt, ex vana et perversa opinione

te ofFendere? Aug. c. Faust. xxxii. 19.

g Consequetur omnium iibrorum summa

perversio, et omnium, qui memoriae

mandati sunt, librorum abolitio, si quod

tanta populorum religione roboratum est,

tanta hominum et temporum consensione

firmatum, in hanc dubitationem induci-

tur, ut ne historiae quidem vulgaris fidera

possit gravitatemque obtinere. De mor.

Eccl. Cath. c. 29. §. 60. cf. c. Faust.

xxxii. 21. et pluribus xxxiii.c.6. quod his

claudit " quae cum ita sint, quis tandem

tanto furore CJBcatur— qui dicat hoc

mereri non potuisse Apostolorum Ecclesiam.tam

fidam,tam numerosam fratrum

concordiam, ut eorum scripta fideliter ad

posteros trajicerent, cum eorum cathedras

usque ad prsesentes Episcopos ceriissiraa

successione servaverint, cum hoc qualiumcunque

horainum scriptis, sive extra

Ecclesiam, sive in ipsa Ecclesia, tanta

facilitate proveniat"?

^ Si auferatur haec fides de rebus humanis,

quis non adtendat quanta earum

perturbatio, et quam horrenda confusio

subsequatur ? Quis enim mutua caritate

diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis

ipsa dilectio, si, quod non video, credere

non debeo? Si ergo non credentibus

nobis quae videre non possumus, ipsa

humana societas, concordia pereunte,

non stabit ; quanto magis est fides, quam-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!