14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CONFESSIONUM LIBER V. 75

verha maligna, ad excusajidas excusationes in peccatis, curn

hominihus operantihus iniquitatem ; et ideo adhuc comhina-

hani cuni electis eorum*.

19. Sed tamen jam desperans in ea falsa doctrina me posse

proficere ; eaque ipsa quibus si nihil melius reperirem, con-

tentus esse decreveram, jam remissius negligentiusque retine-

bam. Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores

cajteris fuisse illos philosophos, quos Academicos appellant,

quod de onmibus dubitandum esse censuerant, nec aliquid

veri ab homine comprehendi posse decreverant. Ita enim et

mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habenturP, etiam

illorum intentionem nondum intelligenti. Nec dissimulavi

eumdem hospitem meum reprimere a nimia iiducia, quam

sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus Manichaei libri

pleni sunt. Amicitia tamen eomm familiarius utebar, quam

cajterorum hominum qui in illa hteresi non fliissent. Nec

eam defendebam pristina animositate ; sed tamen familiaritas

P Veros AcademijB novae sensus alias

aperit Aug., et quare in disputando

aliis potius adversati sint, quam suam

aliquam sententiam defenderint, unde

pro Scepticis habiti sint ; id vero pro

istorum temporum ratione, vel utiliter

factum esse contendit. " Sat est ad id

quod volo, Platonem sensisse duos esse

mundos, unum intelligiV)ilem, in quo

ipsa veritas habitaret, istum autem sen-

sibilem, quem manifestum est nos visu

tactuque sentire. Itaque illum verum,

hunc verisimilem et ad illius imaginem

factum. Et ideo de illo in ea quae se

cognosceret anima,velutexpoliri et quasi

serenari veritatem ; de hoc autem in

stultorum animis non scientiam, sed

opinionem posse generari. Quidquid

lamen ageretur in hoc mundo per eas

virtutes quas civiles vocabat, aliarum

verarum virtutum similes, quag nisi paucis

sapientibus ignotag essent,non posse nisi

veri simile nominari. Haec et alia hujusmodi

mihi videntur inter successores

ejus, quantum poterant, esse servata, et

pro mysteriis custodita. Non enim aut

facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se

ab omnibus vitiis mundantes, in aliam

quamdam plus quam humanam consuetudinem

vindicaverint, aut non graviter

peccat quisquis ea sciens quoslibet ho.

mines docere voluerit. Quare cum in

falsas opiniones ruere turba sit pronior,

et consueludine corporum omnia esse

corporea facillime, scd noxie credatur.

instituit vir acutissimus atque humanissimus,

dedocere potius quos patiebatur

male doctos, quam docere quos dociles

non arbitrabatur. Inde illa omnia nata

sunt quas novae Academise tribuuntur,

quia eorum necessitatem veteres non

habebant." c. Academ. 1. iii. c. 17.

" Tantum tunc variarum sectarum studia

flagrabant, ut nihil metuendum esset

nisi falsi approbatio. Pulsus autem

quisque illis argumentis ab eo, quod se

firmum et inconcussum tenere credide-

rat, tanto constantius atque cautins aliud

qua^rebat, quanto et in moribus major

erat induhtria, et in natura rerum atque

animorum altissima et implicitissima

latere veritas sentiebatur. Tanta porro

nunc fuga laboris et incuria bonarum

ariium, ut simul atque sonuerit, acutis-

simis philosophis esse visum nihil posse

comprehendi, dimittant mentes et in

JBternura obducant. Aug. Ep. i. ad

Hermog. Eorum tamen " rationem, illi

tempori congruam, simul cum ipso tempore

sepultam esse'' debuisse, idem contendir.

(c. Acad. ii. 1.) " Omnino"enim

" civitasDeitalemdubitationemlamquam

demeniiam detestatur, habens de rebus

quas mente atque ratione comprehendit,

etiamsi parvam, ' propter corpus corruptibilequod

aggravat animam,' (quoniara,

sicut dicit Apost. • ex parte scimus')

tamen certissimam scientiam." De Civ.

Dei, 1. xix. c. 18.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!