14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CONFESSIONUM LIBER V 81

phis, quod sine nomine salutari Christi essent, curationem

languoris animae mea3 committere omnino recusabam. Statui

ergo tamdiu esse catechumenus in catholica Ecclesia mihi

a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret quo

cursum dirigerem.

Hanc vita; paitem summatim recenset

Aug. in lil). de util. credendi (c. 8.)

.si forsan Honorato viam eandem inire

persuadeat : quaedam autem habet illa

narratio, quJB huic lucem affundant.

" Edara tibi ut possuni, cujusniodi viam

usus fuerim, cum eo animo quaererem

veram religionem, quo nunc exposui esse

quairendam. Ut enim a vobis trans mare

abscesvi, jam cunctabundus atque haesi-

tans, quid mihi tenendum, quid dimittendum

esset : qua; mihi cunctatio in

dies major oboriebatur, ex quo illum hominem,

cujus nobis adventus, ut nosti,

ad explicanda omnia quae nos movebant,

quasi de calo promittebatur, audivi,

eumque excepta quadam eloquenti^ talem

quales ceteros esse cognovi ; rationem

ipse mecum habui magnamque deliberationem

jam in Ilalia ccmstitutus, non

utrum manerem in illa secta, in quam

me incidisse poenitebat, sed quonam

raodo verum inveniendum esset, in cujus

araorem suspiria mea nuUi melius quam

tibi nota sunt. Saepe mihi videbatur

non posse inveniri, magnique fluctus

cogitationum mearum in Academicorura

suffragium ferebantur. Saepe rursus intuens

quantum poteram, mentem humanam

tam vivacem, tam sagacem, tam

perspicacem, non putabam latere veritatem,

nisi quod in ea quaerendi modus

lateret, eundemque ipsum modum ab

aliqua divina auctoritate esse sumendum.

Restabat qurerere, qua-nam illa

esset auctoritas ; cum in tantis dissensionibus

se quisque illam traditurum

polliceretur. Occurrebat igitur inexplicabilis

silva, cui demura inseri multum

pigebat ; atque inter hasc sine ulla requie,

cupiditate reperiendi veri animus agitabalur.

Dissuebam me tamen magis

magisque ab istis, quos jnm deserere

proposueram, Restabat autem aliud

nihil in tantis periculis, quam ut divinam

providentiam lacrymosis et miserabilibus

vocibus, ut opem mihi ferret, deprecarer.

Atque id sedulo faciebam : et jam fere

me commoverant nonnullae disputationes

Mediolanensis episcopi, ut non sine spe

aliqua de ipsa vetere Testamento multa

quaerere cuperem, quae, ut scis, male

nobis commendata exsecrabamur. Decreveramque

taradiu esse catechumenus

in Ecclesia, cui traditus a parentibus

erara, donec aut invenirem quod vellem,

aut mihi persuaderem non esse quaerendum.

Opportunissimum ergo me ac

valde docilem tunc invenire posset, si

fuisset qui posset docere.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!