14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

130 S. AUGUSTINI EPISCOPI

quia quoe non semper nec eodem modo sunt, codem modo

semper nosti omnia.

7. Quid ergo agitui' in anima, cum amplius delectatur

inventis aut redditis rebus quas diligit, quam si eas semper

habuisset? Contestantur enim et caetera, et plena sunt omnia

testimoniis clamantibus, Ita est. Triumphat victor imperator,

et non vicisset, nisi pugnavisset; et quanto majus periculum

fuit in prailio, tanto est gaudium majus in triumpho.

Jactat tempestas navigantes, minaturque naufragium; omnes

futura morte pallescunt: tranquillatur coelum et mare, et

exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Mgev est charus,

ct vena ejus malumrenuntiat; omnes qui eum salvum cupiunt,

oegrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis

viribus; et fit tale jam gaudium, quale non fuit cum

antea salvus et fortis ambularet. Easque ipsas voluptates

humanse vitae etiam non inopinatis et pra^ter voluntatem

irruentibus, sed institutis et voluptariis* molestiis homines

acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi praj-

cedat esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi qusedam

salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum

exstinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est ut jam

pacta? sponsse non tradantur statim, ne vilem habeat maritus

datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.

8. Hoc in turpi et exsecranda laetitia; hoc in ea quaj con-

cessa et licita est; hoc in ipsa sincerissima honestate ami-

Luc. 15, citise : hoc in eo qui mortuus erat, et revixit: perierat, et

inventus est. Ubique majus gaudium molestia majori prae-

ceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus, cum tu aeternum

tibi tu ipse sis gaudium, et qusedam de te circa te semper

gaudeant'"? Qiiid est quod ha)C rerum pars altemat defectu

et profectu, offensionibus et conciliationibus ? An is est

modus earum; et tantum dedisti eis, cum a summis coelorum

usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum,

ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad

extremum, omnia genera bonorum, et omnia justa opera tua,

suis quseque sedibus locares, et suis quaeque temporibus

ageres? Heu mihi, quam excelsus es in excelsis, et quam

profimdus in profundis ! et nusquam recedis, et vix redimus

ad te.

'» Vid. inf. 1. xii. §.12. 1. xiii. $.11.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!