14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CONFESSIONUM LIBER X. 199

61. Quid igitur tibi in hoc genere tentationis, Domine,

confiteor ? quid, nisi delectari me laudibus ; sed amplius

ipsa veritate quam laudibus ? Nam si mihi proponatur utrum

malim furens, aut in omnibus rebus errans, ab omnibus ho-

minibus laudari ; an constans, et in veritate certissimus, ab

omnibus vituperari; video quid eligam. Verumtamen nollem

ut vel augeret mihi gaudium cujuslibet boni mei suffragatio

oris alieni. Sed auget, fateor ; non solum, sed et vituperatio

minuit. Et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi

excusatio, qusc qualis sit, tu scis, Deus ; nam me incertum

facit. Quia enim nobis imperasti non tantum continentiam,

id est, a quibus rebus amorem cohibeamus, vemm etiam

justitiam, id est, quo eum conferamus, nec te tantum voluisti

a nobis, verum etiam proximum diligi, saepe mihi videor de

profectu aut spe proximi delectari, cum bene intelligentis

laude delector ; et rm'sus ejus malo contristari, cum eum

audio vituperare quod aut ignorat, aut bonum est. Nam

et contristor aliquando laudibus meis, cum vel ea laudantur

in me, in quibus ipse mihi displiceo ; vel etiam bona mmora

et levia pluris aestimantur quam aestimanda sunt. Sed rursus,

unde scio an propterea sic afficior, quia nolo de meipso a me

dissentire laudatorem meum ; non quia illius utilitate moveor,

sed quia eadem bona quoe mihi in me placent, jucundiora mihi

sunt cum et alteri placent ? Quodammodo enim non ego laudor,

cum de me sententia mea non laudatur; quandoquidem aut

illa laudantur qua3 mihi displicent, aut illa amphus quse mihi

minus placent. Ergone de hoc incertus sum mei ?

62. Ecce in te, Veritas, video non me laudibus meis

proptcr me, sed propter proximi utilitatem moveri oportere^.

Et utnun ita sim* nescio. Minus mihi in hac re notus sum

ipse quam tu*. Obsecro te, Deus meus, et meipsum mihi

indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis quod in

8 Laus enira humana non appeti a tibus nolo, abhorreo. detostor : dolori

recte faciente, sed subsequi dtbet recte mihi est, non voluptati. Laudari aulem

facientem ; ut ilii proficiant qui etiam a bene viventibus, si dicam nolo, menimitari

possunt quod laudant, non ut hic tior : si dicam volo, timeo ne sim inaniputet

aliquid sibi prodesse, quem laudant. tatis appetentior quam solidilatis. Ergo

Aug. de Serm. Dom. in nionte.l.ii. c. 2. quid dicam ? Nec plene volo, nec plene

Ille autem noyit, sub cujus oculis loquor, nolo. Non plene volo, ne in laude huimmo

sub cujus oculis cogito, nou me mana pericliter : non plene nolo, ne

tam delectari laudibus popularibus, quam ingrati sint quibus praedico. Aug. Serm.

stimulari et angi quomodo vivant qui me 339. in die ordinat. suae, $. 1.

laudant. Laudari autem a male viven-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!