14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CONFESSIONUM LIBER IX. 1()5

32. Cum ecce coi-pus elatuin est*, imus% redimus sine

lacrymis. Nam neque in eis precibus^ quas tibi fudimus, cum

offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum

posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet,

nec in eis ego precibus flevi : sed toto die graviter in occulto

mcestus eram, et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo

sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans

memoriaj meae, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis

vinculum, etiam adversus mentem quae jam non fallaci verbo

pascitur*. Visum etiam mihi est ut irem lavatum; quod

audieram inde bahieis nomen inditum, quia Grgeci /SaXaveTov

dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. Ecce et hoc

confiteor misericordiae tuae, Pater orphanorum^ quoniam lavi,Ps. 67,

et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsu-

davit de corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormivi et

evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem

meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum

veridicos versus Ambrosii tui; tu es enim

Deus creator omnium,

Polique rector, vestiens

Diem decoro lumine,

Noctem sopore * gratiae

Artus solutos ut quies

Reddat laboris usui,

Mentesque fessas allevet,

Luctusque solvat anxios.

33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum

ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te, et sancte*

in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum

et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro

me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum

vellent, substemens eas cordi meo; et requievi in eis*,

quoniam ibi erant aures tuae, non cujusquam hominis superbe

interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor

tibi in litteris. Legat qui volet, et interpretetur ut volet ; et

si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horae,

• i:ffertur, imus, Ter. Andr. i. 1.90. of Rome." cf. Bingham, Antiq. 1. xv.

t Preces pro mortuis dogmati Ecclesiae c. 3. §. 16. 1. xxiii. c. 3. ^. 13. Collyer',

RomanjedePureatoriohaudfavere.immo " Eccl. Hist. of (Jreat Biitain," p. ii'

omnino adversari, vid. inter alios, Bull, b. iv. p. 257. Usher, Answer to'a Jesuit!

Serni. 3. et " Corruptioas of the Church Field, on the Church, p. 750, 1. &:c.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!