14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

222 S. AUGUSTINI EPISCOPI

illa praeterita est, et non est jam vox. Futura erat antequam

sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non

potest, quia jam non est. Tunc ergo poterat cum sonabat,

quia tunc erat quae metiri posset. Sed et tunc non stabat;

ibat enim et praeteribat. An ideo magis poterat? Praeteriens

enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri

posset, quoniam prsesens nullum habet spatium. Si ergo

tunc poterat, ecce puta, altera coepit sonare, et adhuc sonat,

continuato tenore* sine ulla distinctione: metiamur eam dum

sonat; cum enim sonare cessaverit, jam pra^terita erit, et non

erit quae possit metiri; metiamur plane, et dicamus quanta

sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo

sonare ccepit, usque ad finem quo desinit. Ipsum quippe

intervallum metimur ab aliquo initio usque ad ahquem iinem.

Quapropter vox quae nondum iinita est, metiri non potest, ut

dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut aequaUs ahcui,

aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid ahud. Cum autem

finita fuerit, jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit.?

Et metimur tamen tempora; nec ea quse nondum sunt, nec ea

quse jam non sunt, nec ea quae nulla mora extenduntur, nec

ea quae terminos non habent: nec futura ergo nec praeterita,

nec praesentia, nec prsetereuntia tempora metimur ; et metimur

tamen tempora.

35. " Deus creator omnium;" versus iste octo syllabarum,

brevibus et longis alternat syllabis. Quatuor itaque breves;

prima, tertia, quinta, septima, simplse sunt ad quatuor longas

secmidam, quartam, sextam, octavam. Hae singulse ad illas

singulas duplum habent temporis; pronuntio*, renuntio, et

ita est quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus

manifestus est, brevi syllaba longam metior, eamque sentio

habere bis tantum. Sed cum altera post aheram sonat, si

prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo brevem, et

quomodo eam hmgae metiens applicabo, ut inveniam quod bis

tantum habeat; quandoquidem longa sonare non incipit, nisi

brevis sonare destiterit.'* Ipsamque longam num praesentem

metior, quando nisi finitam non metior ? Ejus autem finitio^

praeteritio est. Quid ergo est quod metiar? Ubi est, qua*

metior, brevis ? ubi est longa quam metior? Ambae sonuerunt,

avolaverunt, praeterieiTint, jam non sunt; et ego metior, fiden-

terque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!