14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CONFESSIONUM LIBER VIII. 141

sobrio, et utrum bonum sit Evangelium disserere. Respon-

debunt ad singula : Bonum. Quid si ergo pariter delectent

omnia simulque uno tempore .? Nonne

diversae voluntates

distendunt cor hominis, dum deliberatur quid potissimum

arripiamus .? Et omnes bonae sunt, et certant secum, donec

eligatur unum, quo feratur tota voluntas una, quae in plures

dividebatur. Ita etiam cum aetemitas delectat superius, et

temporalis boni voluptas retentat inferius, eadem anima est

non tota voluntate illud aut hoc volens ; et ideo discerpitur

gravi molestia, dum illud veritate praeponit, hoc familiaritate

non ponit*.

25. Sic tegrotabam et excruciabar accusans memetipsum XT.

soHto acerbius nimis, ac volvens et versans me in vinculo ^^"J:*^^^

meo, donec abrumperetur totum quo jam exiguo tenebar, sedetcamis

tenebar tamen. Et instabas tu in occultis meis, Domine, "Jj^jj^^

severa misericordia, flagella ingeminans timoris et pudoris, ne

rursus cessarem, et non abnunperetur idipsum exiguum et

tenue quod remanserat; et revalesceret iterum, etme robustius

alhgaret. Dicebam enim apud me intus: Ecce modo fiat,

modo fiat. Et cum verbo jam ibam in placitum. Jam pene

faciebam, et non faciebam: nec relabebar tamen in pristina,

sed de proximo stabam, et respirabam. Et item conabar, et

paido minus ibi eram, et paulo minus jamjamque attingebam

et tenebam ; et non ibi erara, nec attingebam, nec tenebam,

hajsitans mori morti, et vitae vivere; pkisque in me valebat

deterius inolitum, quam mehus insolitum : punctumque ipsum

temporis quo ahud futunis eram, quanto propius admovebatur,

tanto ampliorem incutiebat honorem; sed non recutiebat

retro, nec avertebat, sed suspendebat.

26. Retinebant nugae nugamm, et vanitates vanitatum * anti-

quae amicae meae, et succutiebant vestem meam carneam, et

submurmurabant : Dimittisne nos.'' et a momento isto non

erimus tecum ulti'a in aeternum .? et a momento isto non tibi

licebit hoc et iUud ultra in oetemum.? Et quae suggerebant

in eo quod dixi, Hoc et illud } quae suggerebant, Deus meus ?

Avertat ab anima servi tui misericordia tua! Quas sordes

suggerebant! quae dedecora! Et audiebam eas jam longe

minus quam dimidius, non tanquam libere contradicentes

eundo in obviam, sed veluti a dorso mussitantes, et disceden-

tem quasi furtim vellicantes, ut respicerem. Retardabant

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!