14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

204 S AUGUSTINI EPISCOPI CONF. LIB. X.

tistae. His praeclare coram populo respondit.

(Serm. 3. in Ps. 36. $. 19.) " Loquantur

ergo adversus nos quidquid volunt:

nos diligemus illos et nolentes.

Novimus enim, Fratres, novimus linguas

eorum : propter quas eis non irascamur,

patienter ferte nobiscum. Vident enim

in caussa se nihil habere, et linguas con-

vertunt in nos ; et incipiunt de nobis dicere

mala, multa quae sciunt, multa quae

nesciunt. Quae sciunt, praeterita nostra

sunt. Fuimus enim aliquando, sicut dicit

Apostolus, " stulti et increduli, et ad omne

opus bonum reprobi." In errore perverso

desipientes et insanientes fuimus, non negamus

; et quantum praeteritum nostrum

non negamus, tanto magis Deum qui

nobis ignovit, laudamus. Quid ergo hifi-

retice dimittis caussam, et is ad horoinem 1

Quid enim ego sum 1 Quid sum 1 Numquid

Catholica ego sum t Numquid

hereditas Christi diffusa per gentes ego

sum 1 Sufficit mihi ut in ea sim. Vituperas

mala mea praeterita, quid magnum

facis ? Severior sum ego in mala mea

quam tu : quod tu vituperasti, ego dam-

nari. Utinam velles imitari, ut et error

tuus fieret aliquando praeteritus. Ista

sunt mala praeterita, quae noverunt, ma-

xime in ista civitate. Hic enim roale

viximus, quod ego confiteor :

et quantum

gaudeo de gratia Dei, tantum de meis

praeteritis quid dicam—Doleo \ Dolerem,

si adhuc essem. Sed quid dicam 1 Gaudeo

"? Nec hoc possum dicere : utinam

enim numquam fuissem. Quidquid tamen

fui, in nomine Christi praeteritum

est. Quod autem modo reprehendunt,

non norunt. Sunt quae adhuc in me

reprehendant : sed tamen multum est ad

illos ut haec noverint. Multa enim ago

in cogitationibus meis, pugnans adversus

malas suggestiones meas, et habens con-

flictationem diuturnam, et prope continuam

cum tentationibus ioimici subvertere

me volentis. Gemo ad Deum in infirmitate

mea ; et novit quid parturit cor

meum.ille qui novitpartum meum. "Mihi

autem minimum est, ut a vobis dijudicer,

autab humano die," ait Apostolus ; " sed

neque ego meipsum judico." Melius enim

me ego novi quam illi, sed melius Deus

quam ego. Non ergo vobis insultent de

nobis, non, faciat Christus. Dicunt enim,

Et qui suntl et unde sunt"? malos hic

illos novimus, ubi baptizati sunt ? Si nos

bene noverunt.sciunt quia et navigavimus

aliquando ; sciunt quia et peregrinati

sumus ; sciunt quia alii ivimus, et alii

redivimus. Non hic baptizati sumus

sed ubi baptizati sumus, Ecclesia est nota

universo orbi terrarum. Et multi fratres

nostri sunt, qui et norunt quia baptizati

sumus, et nobiscum baptizati sunt. Facile

est ergo hoc nosse, si quis fratrum est

inde sollicitus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!