14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

158 S. AUGUSTINI EPISCOPI

aviditatem tenerioris aetatis; et ipsam puellarum sitim formabat

ad honestum modum, ut jam nec liberet quod non

deceret.

18. Et siurepserat tamen, sicut mihi iilio famula tua nan-a-

bat, surrepserat ei vinolentia. Nam cum de more, tanquam

puella sobria, juberetur a parentibus de cuppa vinum depro-

mere, submisso poculo qua desuper patet, priusquam in

lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum,

quia non poterat amphus, sensu recusante. Non enim

ulla temulenta* cupidine faciebat hoc, sed quibusdam super-

fluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulUunt, et

in puerilibus animis majorum pondere premi solent. Itaque

ad illud modicum quotidiana modica addendo, quoniam qui

Eccli. modica spernit^ paulatim decidit^m eam consuetudinem lapsa

erat, ut prope jam plenos mero calicidos inhianter hauriret.

Ubi tunc sagax anus, et vehemens illa prohibitio } Numquid

valebat aliquid adversus latentem morbum, nisi tua medicina,

Domine, vigilaret super nos ? Absente patre et matre et nu-

tritoribus, tu praesens, qui creasti, qui vocas, qui etiam per

praepositos * homines boni aUquid agis ad animarum salutem,

quid tunc egisti, Deus meus } Unde curasti ? unde sanasti ?

Nonne protidisti durum et acutum ex altera anima convicium,

tanquam medicinale ferrum ex occultis provisionibus tuis, et

uno ictu putredinem illam praecidisti ? Ancilla enim cum qua

solebat accedere ad cuppam, litigans cum domina minore, ut fit,

sola cum sola, objecit hoc crimen, amarissimainsultatione vocans

meribibulam. Quo illa stimulo percussa respexit foeditatem

suam, confestimque damnavit atque exuit. Sicut amici adu-

lantes pervertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt.

Nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi voluerunt, retribuis

eis. Illa enim irata exagitare appetivit minorem dominam,

non sanare : et ideo clanculo, aut quia ita eas invenerat locus

et tempus litis, aut ne forte et ipsa pericUtaretur quod tam

sero prodidisset. At tu, Domine, rector coelitum *, et terreno-

rum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum

sseculorum ordinate* turbulentum, etiam de alterius animae

insania ^ sanasti alteram ; ne quisquam cum hoc adverterit,

k Multa enim fiunt a raalis quidem praescivit, tendant omnla quzB voluntati

contra voluntatem Dei; sed tantre est ejus videntur adversa. Aug. de Civ.

ille sapientiai tantjeque virtutis, ut in eos Dei, 1. xxii. c. 2.

exitus sive fines quos bonos et justos ipse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!