14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

180 S. AUGUSTTNI EPISCOPI

non obliviscar? Utmmque absurdissimum est. Quid illud

tertium? quo pacto dicam imaginem oblivionis teneri memo-

ria mea, non ipsam oblivionem, cum eam memini ? Quo pacto

et hoc dicam, quandoquidem cum imprimitur rei cujusque

imago in memoria, prius necesse est ut adsit res ipsa unde

illa imago possit imprimi ? Sic enim Carthaginis memini,

sic omnium locorum quibus interfui, sic facies hominum quas

vidi, et caeterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salu-

tem sive dolorem. Cum praesto essent ista, cepit ab eis ima-

gines memoria quas intuerer prsesentes, et retractarem animo

cum illa et absentia reminiscerer. Si ergo per imaginem suam

non per seipsam in memoria tenetur obUvio, ipsa utique aderat

ut ejus imago caperetur. Cum autem adesset, quomodo imaginem

suam in memoria conscribebat, quando id etiam quod

jam notatum invenit, praesentia sua delet oblivio ? Et tamen

quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibiHs et

inexplicabiUs, etiam ipsam oblivionem meminisse me certus

sum, qua id quod meminerimus obruitur.

XVII. 26. Magna vis est memorise, nescio quid horrendum, Deus

memo-

^^^i^? profunda et infinita multipHcitas ; et hoc animus est,

riae vis, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, Deus meus ? quae

projre-^ natura sum ? Varia, multimoda vita, et immensa vehementer.

diendum Ecce in memoriae meae campis et antris et cavemis innumera-

patur bihbus, atque innumerabihter plenis innumerabihum rerum

Deus.

generibus, sive per imagines, sicut omnium coi-porum ; sive

per praesentiam, sicut artium ; sive per nescio quas notiones

vel notationes, sicut affectionum animi, quas et cum animus

non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in

memoria: per haec omnia discurro et vohto; hac illac penetro

etiam quantum possum, et finis nusquam ; tanta vis est memoriae,

tanta vitae vis est in homine vivente mortaliter ! Quid

igitur agam, tu vera mea vita Deus meus ?

Transibo et hanc

vim meam quae memoria vocatur, transibo eam ut pertendam

ad te, dulce lumen. Quid dicis mihi ? Ecce ego ascendens

per animum meum ad te qui desuper mihi manes. Transibo

et istam vim meam, quae memoria vocatur, volens te attingere

unde attingi potes, et inhaerere tibi unde inhaereri* tibi potest.

Habent enim memoriam et pecora et aves; ahoquin non

cubiUa nidosve repeterent, non aUa muUa quibus assuescunt,

neque enim et assuescere valerent uUis rebus nisi per memo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!