14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

216 S. AUGUSTINI EPISCOPI

illud autem simplum, aut tantum hoc esse quantum illud.

Sed praetereuntia metimur tempora cum sentiendo metimur;

praeterita vero quse jam non sunt, aut futura quae nondum

sunt, quis metiri potest? nisi forte audebit quis dicere metiri

posse quod non est. Cum ergo pra^terit tempus, sentiri et

metiri potest ; cum autem praeterierit, quoniam non est, non

potest.

XVII. 22. Quaero, Pater, non affirmo : Deus meus, praeside mihi

pusprae-ct regc me. " Quisnam est qui dicat mihi non esse tria

teritum tempora, sicut pueri didicimus, puerosque docuimus, praeter-

rum. itum, praesens, et futurum; sed tantum praesens, quoniam illa

duo non sunt? An et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto,

cum ex futuro fit praesens; et in aliquod recedit occultum,

cum ex praesenti fit praeteritum? Nam ubi ea viderunt qui

futura cecinerunt, si nondum sunt? Neque enim potest videri

id quod non est. Et qui narrant praeterita, non utique

narrarent*, si animo illa non cemerent: quae si nulla essent

cemi omnino non possent. Sunt ergo et futura et praeterita."

XVIII. 23. Sine me, Domine, amplius quaerere; spes mea, non

^^^^^' conturbetur intentio mea. Si enim sunt futura et praeterita,

terita et volo scire ubi sint. Quod si nondum valeo, scio tamen ubi-

terapora

cumque suut, non ibi ea futura esse, aut praeterita, sed

sintprae-pj-ggsentia. Nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt; si et

ibi praeterita sunt, jam non ibi sunt. Ubicumque ergo sunt

quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. Quanquam prae-

terita cum vera narrantur, ex memoria proferuntm' non res

ipsae quae praeterierunt, sed verba concepta ex imaginibus

eamm, quae in animo velut vestigia per sensus praetereundo

fixerunt. Pueritia quippe mea quae jam non est, in tempore

praeterito est quod jam non est, imaginem vero ejus cum eam

recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc

in memoria mea. Utrum simihs causa sit etiam praedicendorum

futurorum, ut rerum quae nondum sunt, jam existentes

praesentiantur imagines*; confiteor, Deus meus, nescio. IUud^

sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras,

eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autemj

quam praemeditamur nondum esse, quia futura est; quaml

cum aggressi fuerimus, et quod praemeditabamur agere coepe-

rimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura sed praesens

cst*.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!