14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

XXI.

218 S. AUGUSTINI EPISCOPI

esse jam, neque id quod praeteritum est. Pauca sunt enim

quae proprie loquimur, plura non proprie ; sed agnoscitur

quid velimus.

27. Dixi ergo paulo ante, quod praDtereuntia tempora

do tem- metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad

^^^^^ simplum, aut tantum hoc quantum illud, et si quid aliud

ceat metiri.

de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. Quo-

circa, ut dicebam, prgetereuntia metimur tempora. Et si quis

mihi dicat, " Unde scis.?" respondeam, " Scio quia metimur,

nec metiri qua3 non sunt possumus, et non sunt praeterita vel

futura. Praesens vero tempus quomodo metimur, quando non

habet spatium? Metitur ergo cum praeterit, cum autem prae-

terierit, non metitur* ; quid enim metiatur, non erit. Sed

unde et qua et quo praeterit, cum metitur ? Unde, nisi ex futuro?

qua, nisi per praesens? quo, nisi in prajteritum? Ex

illo ergo quod nondum est, per illud quod spatio caret, in

illud quod jam non est. Quld autem metimur, nisi tempus in

aliquo spatio ? Neque enim dicimus simpla, et dupla, et tripla,

et aequalia, et si quid hoc modo in tempore dicimus, nisi

spatia temporum. In quo ergo spatio metimur tempus pra3teriens?

Utrum in futuro, unde praeterit? Sed quod nondum

est, non metimur. An in praesenti, qua praeterit ? Sed nullum

spatium non metimur. An in praeterito, quo praeterit? Sed

quod jam non est, non metimur.

XXII. 28. Exarsit animus meus nosse istud implicatissimum

ffinf ma-

^enigma. Noli claudere, Domine Deus meus bone Pater, per

tis istius Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista, et usitata

nema'

^^ abdita, quominus in ea penetret, et dilucescant allucente

Deo. misericordia tua, Domine. Quem percunctabor de his? et

cui fructuosius confitebor * imperitiam meam, nisi tibi cui non

sunt molesta studia mea, flammantia vehementer in Scripturas

amo enim, et hoc tudedisti. Da, Pater,

Mat. 7, tuas? Da quodamo :

'^* qui vere* 7io.%ti data bona dare Jiliis titis. Da, quoniam

16,

' suscepi cognoscere*, et labor est ante me^ donec aperias.

Per Christum obsecro, in nomine ejus Sancti sanctorum,

Ps. ii5,nemo mihi obstrepat. Et e(jo credidi^ propter quod et loquor.

Ps 26 4 li^c ^^t ^V^'^ mea; ad hanc vivo* ut contempler delectaiionem

Ps.38,6. Domini. Ecce veteres posmsti dies meos, et transeunt ; et

quomodo, nescio. Et dicimus, Tempus et tem})iis, tempora

et tempora ; Quamdiu dixit hoc iile. quamdiu fecit hoc ille

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!