14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

CONFESSIONUM LIBER XII. 235

semper videre nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nuUa

mutatione varietur; inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tene-

bresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens, tanquam

semper meridies luceret et ferveret ex te. O domusV%.2bfi.

liuninosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habita-

tionis glori(B Domini mei fabricatoris et possessoris tui ! Tibi

suspiret* peregrinatio mea ; et dico ei qui fecit te, ut possi-

deat ct me in te, quia fecit et me. Erravi sicut ovis perdita ; Ps. 118,

sed in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari^ ^ ^^

tibi.

22. Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui

tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula

sancti Spiritus creditis .? Estne

ista domus Dei, non quidem

Deo coa^tema, sed tamen secundum modum suum (Bterna in

ccslis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenie-

tis.-^ supergreditur enim omnem distentionem, et omne spa-

tium aetatis volubile, cui semper inhcerere Deo honum est. Ps. 62,

" Est," inquiunt. Qiiid igitur ex iis quae clamavit cor meum ad

Deum meum, cum audiret interius rocem laudis ejiis, quid

tandem falsum esse contenditis } An quia erat informis ma-

teries, ubi propter nuUam formam nuUus ordo erat; ubi

autem nuUus ordo erat, nuUa esse vicissitudo temporum pot-

erat ; et tamen hoc pene nihil, inquantum non omnino nihil

erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcum-

" Hoc quoque," aiunt, " non negamus.'*'

que ahquid est }

23. Cum his enim volo coram te ahquid colloqui, Deus XVI.

meus, qui hacc omnia, quae intus in mente mea non tacet^jg^^^^^

veritas tua, vera esse concedimt*. Nam qui haec negant, yult cum

latrent quantum vohmt et obstrepant sibi ; persuadere co- contranabor

ut quiescant, et viam praebeant ad se verbo tuo : quod ^icuni

? , . 1 x^ veritati

si noluennt et repulermt me; obsecro, Deus meus, ne tudivinie.

sileas a me. Tu loquere in corde meo veraciter; sohis enimps.27,1.

sic loqueris ; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem,

et excitantes terram in oculos suos ; et intrem in cubile

meum, et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus

in peregrinatione raea, et recordans Jerusalem, extento in eam

sursum corde, Jerusalem patriam meam, Jerusalem matretn

meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem,

tutorem, maritum, castas et fortes dehcias, et soUdum gaudium,

et omnia bona inefiabilia simul omnia ; quia unum

5.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!