14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

110 S. AUGUSTINI EPISCOPI

ex paribus domorum intervallis sibi obviam factos esse dicebat,

ut aliam positionem siderum, aliasque particulas momen-

torum, neuter eorum notare sineretur: et tamen Firminus

amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias saeculi cursi-

tabat, augebatur divitiis, sublimabatur honoribus; servus

autem ille, conditionis jugo nullatenus relaxato, dominis

serviebat, ipso indicante qui noverat eum.

9. His itaque auditis et creditis, talis quippe narraverat,

omnis illa reluctatio mea resoluta concidit : et primo Firminum

ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum

dicerem, constellationibus ejus inspectis, ut vera pronun-

tiarem*, debuisse me utique videre ibi parentes inter suos

esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales

ingenuos, honestam educationem, liberalesque doctrinas. At

si me ille servus ex eisdem constellationibus, quia et illius

ipsae essent, consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem,

debuisse me rursus ibi videre abjectissimam familiam, con-

ditionem servilem, et caetera longe a prioribus aliena, longeque

distantia. Unde autem fieret ut eadem inspiciens diversa

dicerem, si vera dicerem; si autem eadem dicerem, falsa

dicerem: inde certissime coUigi*, ea quae vera, consideratis

constellationibus, dicerentur, non arte dici, sed sorte; qua?

autem falsa, non artis imperitia, sed sortis mendacio.

10. Hinc autem accepto aditu*, ipse mecum talia rumi-

nando, ne quis eorumdem delirorum qui talem quaestum

sequerentur, quos jam jamque invadere, atque irrisos refellere

cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi, aut

illi pater falsa narraverit; intendi considerationem in eos qui

gemini nascuntur: quorum plerique ita post invicem fiui-

duntur ex utero, ut parvum ipsum temporis intervallum,

quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colHgi

tamen humana observatione non possit, litterisque omnino

signari non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut

vera pronuntiet. Et non erunt vera, quia easdem litteras

inspiciens, eadem debuit dicere de Esau et de Jacob; sed

non eadem utrique accidemnt. Faisa ergo diceret: aut si

vera diceret, non eadem diceret, at eadem* inspiceret. Non

ergo arte, sed sorte vera diceret. Tu enim, Domine, justissime

moderator universitatis, consulentibus consultisque nescienti-

bus occulto instinctu agis, ut dum quisque consulit, hoc audiat

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!