14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

240 S. AUGUSTINI EPISCOPI

audiet invitus, " Quomodo illud primo, si postea nihil ?" Cum

vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absur-

dus ; si modo est idoneus discernere, quid proecedat aeterni-

tate, quid tempore, quid electione, quid origine. ^temitate,

sicut Deus omnia ; tempore, sicut flos fmctum ; electione,

sicut fructus florem ; origine, sicut sonus cantum. In his

quatuor primum et ultimum qua? commemoravi, diflicillime

intelliguntur ; duo media facillime. Namque rara visio est et

nimis ardua conspicere, Domine, setemitatem tuam incommu-

tabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem. Quis

deinde sic acutum * cemat animo, ut sine labore magno

dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo

quia cantus est fomiatus sonus, et esse utique aliquid non

formatum potest, formari autem quod non est, non potest.?

Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit": non ideo prior

quia ipsa eflicit, cum potius flat ; nec prior intervallo tem-

poris. Neque enim priore tempore sonos edimus informes

sine cantu, et eos posteriore tempore in fomiam cantici co-

aptamus aut fingimus ;

sicut ligna quibus arca, vel argentum

quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiae, tempore

etiam prsecedunt formas rerum quae fiunt ex eis : at in cantu

non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non

prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod

enim primo utcumque sonuerit, prseterit ; nec ex eo quidquam

reperies quod resumptum arte componas : et ideo cantus in

sono suo vertitur ; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem

quippe formatur ut cantus sit ; et ideo, sicut dicebam, prior

materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi

potentiam prior* ; neque enim sonus est cantandi ailifex, sed

cantanti animae subjacet ex corpore, de quo cantum faciat.

Nec tempore prior ; simul enim cum cantu editur. Nec prior

electione ; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem

cantus est non tantum sonus, verum etiam speciosus sonus.

Sed prior est origine ;

quia non cantus formatur ut sonus sit,

* Nec putandus est Deus informem sed simul eam concreasse mundo. Non

priusfecissemateriam,et,intervalloaliquo tamen inuliliter prius narratur unde ali-

interposito temporis, formasse quod prius quid fit, et postea quod inde fit ; quia et

inforrae fecerat ; sed sicut a loquente si potest utrumque simul fieri, non simul

fiunt verba sonantia, ubi non prius vox potest utrumque narrari. Aug, contra

informis post accepitformam, sed formata Advers. Legis et Proph. 1. i. c. 9. cf.

profertur: ita intelligendus est Deus de de Gen. ad Lit. i. 14. v. 5. et sup. ad

materia quidem informi fecisse mundum, c. 20. p. 238. n. u.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!