14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

228 S. AUGUSTINI EPISCOPI

detraherem, si vellem prorsus informe cogitare; et non

poteram. Citius enim non esse censebam, quod omni forma

privaretur, quam cogitabam quiddam inter formatum et nihil,

nec formatum nec nihil, infonne prope nihil*. Et cessavit

mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus

formatorum corporum, et eas pro arbitrio mutantem atque

variantem ; et intendi in ipsa corpora, eorumque mutabihtatem

altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant, et incipiunt

esse quod non erant; eumdemque transitum de forma in

formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per

omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si

totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista

quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec

ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum

laudis de his quac dictare non sufRcit. Mutabihtas enim

rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas

mutantur res mutabiles. Et hsec quid est ? Numquid animus ?

numquid corpus? numquid species animi vel corporis? Si

dici posset, " Nihil aliquid," et, " Est non est*," hoc eam

dicerem; et tamen jam utcumque erat, ut species caperet istas

visibiles et compositas.

VII. 7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt

^^^^^g^®' omnia inquantumcumque sunt? Sed tanto a te longius,

nihiio quanto dissimilius; neque enim locis. Itaque tu, Domine,

id^esr* C[ui ^on es alias aUud* et alias aliter, sed idipsum'' et idipsum

Ange- et idipsum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omni-

terram, potens ; in Principio quod est de" te, in Sapientia tua quae nata

idestin-gj^^

de substantia tua, fecisti ahquid et de nihilo. Fecisti

formem

mate- enim coelum et ten-am; non de te; nam esset sequale Uni-

genito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut

sequale tibi esset, quod de te non esset. Et ahud prseter te non

erat unde faceres ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas : et ideo

de nihilo * fecisti coehnn et terram, magnum quiddam et parvum

quiddam quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia

bona, magnum coelum et parvam ten-am. Tu eras, et ahud

nihil unde fecisti coelum etterram,duo qusedam; unumprope

te, alterum prope nihil: unum, quo superior tu esses; alterum,

quo inferius nihil esset.

b Vid. sup. 1. ix. $.11. et not. h. p. 60. ad 1. iv. $. 26.

c Vid. sup. l. iii. $. 10. p. 32, not. e.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!