14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

140 S. AUGUSTINI EPISCOPI

hat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram

filius Adam.

23. Nam si tot sunt contrariae naturae, quot voluntates sibi

resistunt ; non jam duse, sed plures erunt. Si deliberet quisquam

utrum ad conventiculum eorum pergat, an ad theatrum

clamant isti : Ecce duae naturae : vma bona hac ducit ; altera

mala illac reducit. Nam unde ista cunctatio sibimet adver-

santium voluntatum ? Ego autem dico ambas malas, et quae

ad illos ducit, et quse ad theatrum reducit. Sed non credunt

nisi bonam esse qua itur ad eos. Quid si ergo quisquam

nostrum deliberet, et secum altercantibus duabus voluntatibus

fluctuet, utrum ad theatrum pergat, an ad ecclesiam nostram ?

nonne et isti quid respondeant fluctuabunt ? Aut enim fatebun-

tur, quod nokmt, bona vokmtate pergi in ecclesiam nostram,

sicut in eam pergunt qui sacramentis ejus imbuti sunt atque

detinentur : aut duas malas naturas, et duas malas mentes in

uno homine confligere putabunt ; et non erit verum quod so-

lent dicere, unam bonam aUeram malam: aut convertentur

ad verum, et non negabunt, cum quisque dekberat, animam

unam diversis voluntatibus sestuare.

24. Jam ergo noii dicant, cum duas voluntates in homine

uno adversari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus

contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis conten-

dere, unam bonam, akeram malam. Nam tu, Deus verax,

improbas eos, et redarguis atque convincis eos, sicut in utraque

mala voluntate, cum quisque dekberat utrum hominem

veneno interimat an ferro ; utrum fundum akenum ikum, an

ikum invadat, quando utmmque non potest; utmm emat

voluptatem luxuria, an pecuniam servet avaritia ; utrum ad

circum pergat, an ad theatrum, si uno die utmmque exhibe-

atur ; addo etiam tertium, an ad furtum de domo akena, si

subest occasio ; addo et quartum, an ad committendum adul-

terium, si et inde simul facukas aperitur, si omnia conciurant

in unum articukim temporis, pariterque cupiantur omnia qua;

simul agi nequeunt : discerpunt enim animum sibimet adver-

santibus quatuor voluntatibus, vel etiam pkiribus in tanta

copia rerum quse appetuntur, nec tamen tantam muki-

tudinem diversarum substantiamm solent dicere: ita et in

bonis voluntatibus. Nam quaero ab eis utrum bonum sit de-

lectari lectione Apostok, et utrum bonum sit delectari psalmo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!