14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

104 S. AUGUSTINI EPISCOPI

privabam spatiis talibus, nihil mihi esse videbatur :

sed pror-

sus nihil, ne inane quidem ; tanquam si corpus auferatur loco,

et maneat locus omni corpore vacuatus, et teiTeno et humido

et aereo et ccelesti, sed tamen sit locus inanis tanquam

spatiosum nihil.

2. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi vel ipse

conspicuus % quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, vel

diffunderetur, vel conglobaretur, vel tumeret, vel tale aliquid

caperet, aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar.

Per quales enim formas ire solent ocuU mei, per tales imagines

ibat cor meum : nec videbam hanc eamdem intentionem, qua

illas ipsas imagines formabam, non esse tale aUquid; quae

tamen ipsas non formaret, nisi esset aUquid magnum. Ita

etiam te, vita vita) meae, grandem per infinita spatia undique

cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra eam quaquaversum

per immensam sine termino ; ut haberet te terra,

haberet coelum, haberent omnia, et illa finirentur in te, tu

autem nusquam. Sicut autem luci soUs non obsisteret corpus,

aeris hujus qui supra terram est, quominus per eum

trajiceretur penetrans eum, non dirumpendo aut concidendo,

sed implendo eum totum : sic tibi putabam non solum coeli

et aeris et maris, sed etiam terra^ corpus pervium, et ex omni-

bus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam

praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinse-

cus administrantem omnia quse creasti. Ita suspicabar, quia

cogitare aliud non poteram ; nam falsum erat. Illo enim

modo major pai's ten*a3 majorem tui partem haberet, et

minorem minor : atque ita te plena essent omnia, ut ampHus

tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto

grandius, grandioremque occuparet locum ; atque ita frustatim

partibus mundi, magnis magnas, brevibus breves partes tuas

praesentes faceres. Non es autem ita. Sed nondum illumi-

naveras tenebras meas.

II- 3. Sat erat enim mihi, Domine, adversus illos deceptos

Momen- . * • - \

tum quo deceptores, et loquaces mutos , quoniam non ex eis sonabat

Nebn- yerbum tuum: sat erat ergo ilhid quod jamdiu ab usque

futarat Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes qui audi-

Mani-

chaeos.

* Quo intellectu Deum capit horao, vult capere nondum capit ? Aug.de Tria.

qui ipsum intellectum suum quo eum v. $. 2.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!