14.06.2013 Views

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

S. AURELII AUGUSTINI CONFESSIONES - World eBook Library

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

CONFESSIONUM LIBER XII. 237

lamen quia non de ipsa substanlia Dei, sed ex nihilo cuncta

facta sunt, quia non sunt idipsum quod Deus, et inest quaedam

mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut aetema domus

Dei ; sive mutentur, sicut anima hominis et corpus ; communem

omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem

adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret coelum

et terra, id est invisibilis atque visibilis jam utraque formata

creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur

Terra invisihilis et incomposita, et, Tenebrce super abyssum

: ea distinctione, ut terra invisihilis et incomposita

intelligatur materies corporalis ante qualitatem forma3 ; tene-

hrcB autem super ahyssum, spiritualis materies ante cohibitionem

quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem

Sapientiae ?"

26. Est adhuc quod dicat si quis alius veUt, " non scilicet

jam perfectas atque foiTnatas invisibiles visibilesque naturas,

coeli et terrm nomine significari cum legitur, In principio

fecit Deus ccelum et terram ; sed ipsam adhuc informem

inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his

nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa,

nondum quahtatibus formisque distincta, quae nunc jam

digesta suis ordinibus vocantur ccelum et terra ; illa spiritualis,

haec corporahs creatura."

27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis con- XVIII.

tendere ; ad nihil enim utile est, nisi ad suhversionem audi- ro^Jn^I

entium. Ad aedificationem autem hona est lex, si quis ^axiusi»

legitime utatur ; quia finis ejus est charitas de corde puro, ris.^^

et conscientia hona, et Jide non ficta. Et novit magister 2 Tim.

noster in quibus duohus prceceptis totam Legem Prophetas- /^ *

que suspejiderit. Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus, 1,8. 5.

Imnen oculomm meorum in occulto, quid mihi obest, cum?J*"*

diversa in his verbis intelHgi possint, quae tamen vera sint,

quid, inquam, mihi, obest, si aliud ego sensero, quam sensit

ahus eum sensisse qui scripsit ? Omnes quidem qui legimus,

nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille

quem legimus. Et cum eirni veridicum credimus, nihil quod

falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existi-

mare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in

Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit ; quid

mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!