15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

GEORGIUS TRAPEZUNTIUS ANDREAE FILIO SALUTEM. 1

De partibus orationis brevi compendio, Andrea fili, ad te scribere constitui. Nam cum viderem

Latinam linguam his iunioribus grammaticae magistris corruere, nihil earum nugarum, quas

illi docent, tenello ingenio tuo proponendum putavi. Et enim si quae a pueris nobis discuntur,

ea facile ad senectutem perveniunt, non est negligenda haec aetas, nec oblivione digna sunt

tradenda, sed quae non paeniteat aetate grandiores a pueritia percepisse. 2

Quae cum ita sint, neque Prisciani exquisita volumina pueris danda videantur,

compendium ex eo non parvo labore confecimus, quod si memoriae tradideris, optimos

profecto fructus uberioresque concipies. Nam, ut agricolae, nisi semina curiose delegerint

agrumque probe coluerint, tempore messis lugeant, necesse est; sic, nisi quis rudem animum

bonis regulis auctoribusque imbuerit, maior aetate metet ignorantiam. 3

Qua in re, si mihi cum primum docere impulsus sum, fuisset obtemperatum Virgilium

Ciceronemque pueris offerenti, non ut intelligerent, quod ab ea aetate alienissimum est, sed ut

crebra lectione memoriter tenerent, quae pueritiae propria studia sunt. Multi profecto in

praesentiarum iuvenes praeceptione nostra laetarentur, et nos melius sibi, quam parentes

prospexisse profiterentur. 4

Verum quoniam communem paene omnium pravam consuetudinem, quam

dediscendam discunt, magna ex parte vel inviti secuti sumus, tu, quem non alieno ductu, sed

nostro docere possumus. Virgilium nunc et has regulas, paulo post Ciceronis nonnulla

memoriae commenda, quae sola virtus animi his teneris annis summo opere pollet. Deinde,

cum per aetatem attendere poteris, facilius intelliges, quae molliori animo infixa fuerant. Quod

si facies, ostendes profecto et me recte multis consuluisse, et te a tertio apud Hesiodum ordine

hominum longe abesse: 5

Optimus ille quidem, qui per sese omnia noscens

Praeceptor suus ipse sibi meliora peregit

Ille bonus rursum monitus, qui recta sequetur.

Qui nec ipse videt, neque credit recta monenti,

Hic nulla in parte est utilis. 6

Οτος µο πανάρισος, ς ατ πάντα νοήσει,

φρασσάµενος, τά τπειτα καί ς τέλος σιν µέινω,

σθλòς δ α κκενος, ς ε επντι πίθηται,

ς δέ κε µήτ ατς νοέ, µήτλλου κοων

ν θυµ βάλληται, δ ατ χρήϊος νήρ. 7

1

Tit. Georgius Trapezuntius Andreae filio salutem. A

2

brevi compendio et de his potissimum, que flectuntur B ║ quom viderem B

3

Que quom B ║

4

memoriter AR memorie B

5

summopere B ║ fuerint A fuerunt B fuerant R

6

versus Latini ABR

7

versus Graeci ins. A [HESIODOS: Erga 1, 293-297.]

105

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!