15.06.2013 Views

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

! DOLGOZAT_lemezre - ELTE BTK disszertációk

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

‛ferreus’, ‛aureus’, a disciplina ‛Aristotelicus’, a morbo ‛cardiacus’, a dignitate ‛praetorius’, ab

officiis ‛cetarius’, a rebus, in quibus sunt ‛collarium’, vel de quibus fiunt, ut ‛agraria lex’, vel

quae habent, ut ‛cella vinaria’, a tempore ‛hesternus’, a generibus ‛masculinus’. (3) Gentilia

quoque et patria possessivae formae inveniuntur, ut ‛Romanus’, quamvis diversarum

significationum multa inveniantur, et non a nominibus solum, sed a verbis et adverbiis

derivantur. 34 II 68, 15–17; 69, 5–7; 69, 14-17; 75, 1-11; 76, 19; 76, 21–22.

2.44 (1) Formae possessivorum sunt generaliter tres: cus, us, nus. In cus desinentia possessiva

una syllaba vincunt ea, a quibus derivantur, quae si in paenultima i habuerint, tenent a ante

cus, si non habent i ante cus, ut ‛grammatos grammaticus’, ‛rhetoros rhetoricus’, ‛Italus

Italicus’ ‛Italia Italiacus’ facere debuit, ‛Cypria Cypriacus’, nam ‛Cyprus Cypricus’ facit. (2)

‛Ilium iliacus’, ‛cardia cardiacus’, ‛mulio mulionis mulionicus’. Excipiuntur, quae a primitivis

habent c, quae pares illis syllabas possident, ut ’Ithace Ithacus’, excipitur etiam ’Libycus’,

quod solum y ante cus habet. 35 II 69, 20–70, 8.

2.45 In us desinentia possessiva, si aut a Graecis nominibus veniunt, quae in e longam vel in a

desinunt, aut a verbis circumflexis, ae diphthongum habent ante us, ut ’Crete Cretaeus’,

’Musaeus’, ’Timaeus’, ’Ptolemaeus’. 36 II 70, 20–71, 1

2.46 (1) ‛Spondaeus’, e quanta est? Longa. Quare? Quia, quae apud Graecos ei diphthongum

habent ante os, vel a, vel on, vertunt diphthongum in e longam apud Latinos, ut ‛Deiopea’,

‛gynaeceum’, ‛Pythagoreus’, ‛Alpheus’, quod possessivum simile habet primitivo, ut

VIRGILIUS: Alphea ab origine Pisae. (2) ‛Chius’ tamen a primitivo differt quantitate, quod in

primitivo brevis in possessivo longa est i, quod apud Latinos non invenitur, i enim paenultima

ante vocalem semper corripitur, praeter in ‛fio’ verbo et similibus Graecis, ut ‛Chius’, ‛dius

dia’ et in paucis aliis, quae pro ei i longam habuerunt. (3) ‛Lycius’, ‛Langia’, ‛Argia’, ‛Largia’,

‛Hectoreus’, ‛Agenoreus’, et cetera omnia, quae habent e ante us, corripiunt paenultimam, ut

‛Romuleus’. 37 II 70, 21; II. 71, 1-16; II. 72, 5–7; 72, 15; 73, 10–11; VERG. Aen. 10, 179

MATERIALE 38

2.47 ‛Ferreus’, ‛vitreus’, ‛ligneus’ et similia, ut ‛iliceus’ et fere omnia ad materiam pertinentia

e brevem habent ante us praeter ‛quernus’, ‛colurnus’, ‛abiegnus’, ‛faginus’, ‛ficulnus’,

‛populnus’. 39 II 70, 9-20.

2.48 (1) ‛Romanus’ quae pars est? Nomen est. Quod nomen est? Possessivum. A quanta est?

Longa. Quare? Quia in a desinentia nomina, nisi sint mutorum animalium, vel in ae

diphthongum, vel in ius vel in cus, vel in culus ultra duas syllabas, in um quoque neutra,

consonante antecedente, et masculina vel feminina tertiae declinationis, quorum genitivus una

syllaba vincit nominativum. (2) Similiter adverbia in e longam terminata, cum faciunt

possessivum in us, a productam habent in paenultima, ut ‛Sulla Sullanus’, ‛silva Silvanus’,

‛Adria Adrianus’, ‛Cumae Cumanus’, ‛Thebae Thebanus’, ‛Formiae Formianus’, ‛Tullius

Tullianus’, ‛rusticus rusticanus’, ‛Tusculum Tusculanus’, ‛Spoletum Spoletanus’, ‛oppidum

oppidanus’, ‛membrum membrana’, ‛fons fontis fontanus’, ‛mons montis montanus’, ‛sol solis

solanus’, unde ‛subsolanus’ dicitur, et ‛solinus’ proprium. ‛Lux lucis Lucanus’, unde

34 (2) collarium AR ut colarium B ║ vinaria cella B ║ (3) derivantur B om.

35 (1) possessiva B om. ║ i habent B habent i AR ║ Italiacus AB Italicus R

36 aut a Graecis AR a Graecis B ║ nominibus B om. ║ Ptholomeus B Ptholomęus R

37 (1) ei BR ει A ║ (2) pro ει A pro ei BR ║ longam BR om. ║ (3) e habent e R ║ Romuleus AB Romulus R

38 Tit. Materiale A

39 illiceus B

114

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!